De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
numquid propter Maurorum efferos mores lex sacrosancta culpatur? numquid Scytharum aut Gipidarum inhumanissimi ritus in maledictum atque blasphemiam nomen domini saluatoris inducunt? numquid dici de ullis istorum potest: ubi est lex catholica, quam credunt? ubi sunt pietatis et castitatis praecepta, quae discunt? euangelia legunt et impudici sunt, apostolos audiunt et inebriantur, Christum sequuntur et rapiunt, uitam improbam agunt et probam legem habere se dicunt. numquid haec de ulla istarum gentium dici queunt? non utique: de nobis quippe omnia ista dicuntur, in nobis Christus patitur obprobrium, in nobis patitur lex Christiana maledictum. de nobis enim dicitur illud, quod supra diximus: ecce quales sunt qui Christum colunt.