De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
qui igitur sine lege Christi ? qui nisi pagani homines, legem dominicam nescientes ? et ideo de his dicit: ubi non est lex, nec praeuaricatio. quo uno utique ostendit Christianos tantum, cum peccauerint, legis praeuaricatores esse, paganos autem, qui legem nesciant, sine praeuaricatione peccare, quia nullus potest eius rei praeuaricator esse, quam nescit. nos ergo tantum praeuaricatores diuinae legis, qui, ut scriptum est, legem legimus et non facimus eam, ac per hoc nihil aliud scientia nostra quam culpa, qui ad hoc tantummodo legem nouimus, ut maiore offensione peccemus, quia quod lectione et corde nouimus, libidine ac despectione calcamus.