De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
sed eadem, inquis, mala etiam barbari agant et non sunt tamen tam miseri quam nos sumus. hoc ergo interest quod, si eadem agant barbari quae nos agimus, nos tamen maiore offensione peccamus. possunt enim nostra et barbarorum uitia esse paria, sed in his tamen uitiis necesse est peccata nostra esse grauiora. nam cum omnes, ut iam ante diximus, barbari aut pagani sint aut haeretici, ut de paganis, quia prior illorum error est, prius dicam, gens Saxonum fera est Francorum infidelis, Gipidarum inhumana Chunorum impudica, omnium denique gentium barbarorum uita uitiositas.