De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

igitur qui meliores nos multo cunctis quae sunt in mundo gentibus iudicamus nec ipse, qui Romanos dico in plurimis deteriores, abnego in quibusdam esse meliores. uita enim, ut dixi, et peccatis sumus deteriores, lege autem catholica sine comparatione meliores. sed illud considerandum est, quia, quod lex bona est, nostrum non est, quod autem male uiuimus, nostrum est. et nihil utique nobis prodest quod lex est bona, si uita nostra et conuersatio non est bona; lex enim bona munus est Christi, uita autem non bona criminis nostri. immo hoc magis culpabiles sumus, si legem bonam colimus et mali cultores [*](1 quantum autem B uitam ac (sed ac in ras.) A: uitam ad B (Tt) uitam et ad m mg. v Brassicanus uitam et Hdlmius 6 aliqua B corr. ex aliquis \' actuum honestorum B 7 ceteros atitem omnes B m. 1 item statim pene omnis 14 maioris ex maiores et A et B corr. m. 2 criminosioris ex -res A corr. m. 2 16.17 condempna* ter A. condempnas ter B 20 implurimis deterioribus A 23 quod om. B m. 1 24 non B s. Z. 25 e*« nihil A, fuisse uidetur en 26 pro et A si s. Z. m. 2 est muneris B )

88
sumus. quin potius nec cultores, si mali, quia cultor dici non potest malus cultor. neque enim colit qui rem sanctam non sancte colit, ac per hoc accusatrix nostri est lex ipsa quam colimus.