De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

furtum in omni quidem est homine malum facinus, sed damnabilius absque dubio senator furatur aliqua quam infima persona. cunctis fornicatio interdicitur, sed grauius multo est, si de clero aliquis quam si de populo fornicetur. ita et nos, qui Christiani et catholici esse [*]( 2 infimos eac AB recipere non thbitaui; \'haud acio an reote quamquam supra (6 54) legimw: infirmiores omnibus gentibus et miseriores etc.\' Halmius: infirmos edd. omnes 4 iudicare Å. quia B corr. ex quod . 7 mazime A 9 reos ex reus et Å et B corr. m. 8 putat non B 11 esto Rittershusius : est omnes codd. 12 peccatores .. simus Mommsen: peccdtor eat et malissimus A peccator et malignissimus B 13 et ex ex B corr. 14 sumus B 15 sumus B , 19 est (ante persona) om. B 20 quidem est in omni B 21 dubio, si senator B quod recepit Halmius ; at cfr. paulo post: foedius inebriatur pobrietatem fronte praetendens 22 infima persona Å m. reo. in marg.; om. B 24 et (ante catholici) om. B )

86
dicimur, si simile aliquid barbarorum impuritatibus facimus, grauius erramus; atrocius enim sub sancti nominis professione peccamus. ubi sublimior est praerogatiua, maior est culpa; ipsa enim errores nostros religio, quam profitemur, accusat. criminosior est eius impudicitia, qui promiserit castitatem, foedius inebriatur sobrietatem fronte praetendens.