De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
itaque prima, ut dixi, haec redhibitio est. secunda autem ut, si debitum morte non soluimus, uel amore soluamus. nam ipse saluator ideo, ut ait apostolus, moriendo pro nobis commendare omnibus uoluit caritatem suam, ut nos ad reddendam pietati tantae uicissitudinem pietatis suae traheret exemplo. et sicut illas naturae admirabiles gemmas ferunt, quae ferro propius admotae durissimum licet chalibem affectu quasi spirante suspendunt, ita etiam ille, id est summa et clarissima regnorum caelestium gemma, hoc scilicet uoluit ut, dum se licet durissimis nobis descendens de caelo propius adiungeret, affectui suo nos quasi amoris sui manibus admoueret, ut agnoscentes utique dona sua ac beneficia in-as [*]( 6 Psal. 115, 12 ) [*]( 1 me-bus praestat A 5 propheta ei debere B 9 morte morti ex morts morte d corr. m. 2 qui] quod B 13 redibere (post possumus) B 14 reddamus] quod in edd. ante Halmium apparet curamus Brassicano debetur qui sic scripsit in ras. uocis reddamna in v redibitio ex redebitio A corr. m. 2 redibitio B 17 noluit omnibus B 18 pietati tantae nicissitndinem Halmius: pietatem tantę niciesitndinis ex pietatem tante uicissitndinem d corr. m. 2 pietatem tanta nicissitndine B (\'cf. VI 27 praeclaram passioni eius nicisaitndinem reddimns\' Halmius) 19 exemplo. et om. B admirabiles ex -bilis d corr. m. 2 ammirabiles B 20 admotae ex admod$A corr. m. 2 22 caelestium flamma gemma B 24 afectui aU. f s. scr. m. 2 A affectu B sui d 8.I. m. 1 )
XI. Cum ergo haec a nobis deberi domino satis certum sit, uideamus quid pro his cunctis reddimus, quae debemus. quid scilicet nisi totum illud, quod supra diximus, quicquid indecens quicquid indignum quicquid ad iniuriam dei pertinens, actus improbos mores flagitiosos ebrias comessationes, cruentas manus faetidas libidines rabidas cupiditates, et quicquid illud plus potest conscientia habere quam sermo? quae enim, inquit apostolus, in occulto fiunt ab eis, turpe est etiam dicere. nec solum hoc; nam hoc uetus est et tam praesentium temporum quam praeteritorum.
illud grauius et lugubrius, quod peccatis ueteribus noua addimus, nec solum noua sed quaedam paganica ac prodigiosa et in ecclesiis dei ante non uisa, iactantes scilicet profanas in deum uoces et contumelias blasphemantes, dicentes deum incuriosum deum non intendentem deum neglegentem, [*]( 8 Bom. 8, 36 14 Ephes. 5, 12 ) [*]( 2 complerentur sed n ptinct. A 6 dei] Christi B 7 a om. A debere d; \'fort. haec nos debere\' Haimius; non probo; immo a apertum = cc post haec facQe excidit et permutatione e et i litt. in A nU frequentius; cf. Sitz.-Ber. p. 15 8 reddimoa ex reddemus à corr. m. 2 quae damus (t. e. quae oae demus transpositione ortum ex quae deoaemus pro debemus) A quae debemus B; \'malis: pro his cunctis quae debemos reddimus, cf. tamen similem relatiui collocationem VI: Scio infidelissimos .... dicere aduersus haec posse quae dizimus\' Halmius 11: improbos ex improbus A corr. m. 2 ebrias 8. scr. m. rec. & et te (= ebrietates) d commessationes B et priore m ptmCt. A 12 faetidas libidines scripn (conl. Prud. πεϱὶ ϭτεϕ. II 245: istum libido foetida...luto et cloacis inquinat): faeditas (8. tas add. te) libidinis (em -nea) A m. 2 foeditatea libidinis B foedas libidines Halmius rabidas Halmius : rapidae d 8. das scr. N (sic) etB 13 illud B et rec. m. add. est quod A 16 etiàm] enim .A (ortum ex antecedenti enim) hoc solum B 16 praesentium ex praesertim d corr. m. 2: praesentis B 20 contumeliose ex contumelias d m. rec. ) [*]( 6* )
XII. Si ergo, inquiunt, respicit res humanas deus, si curat si diligit si gubernat, cur nos infirmiores omnibus gentibus et miseriores esse permittit? cur uinci a barbaris patitur ? cur iuri hostium subiugari ? breuissime, ut iam ante dixi, ideo nos perferre haec mala patitur, quia meremur ut ista patiamur. respiciamus enim ad turpitudines ad flagitia ad scelera illa Romanae plebis, quae supra diximus, et intellegemus; si protectionem mereri possumus, cum in tanta impuritate uiuamus;
itaque quia hoc argumento plurimi non respici res humanas a deo dicunt, quod miseri quod inbecilles simus, quid meremur? si enim in tantis uitiis in tanta improbitate uiuentes fortissimos, florentissimos beatissimosque esse pateretur, suspicio fortasse aliqua esse poterat, quod\' non respiceret scelera [*]( , 1 inprestabilem AB (?) inpręfca.bilem sic sed pwnet. t T (quod Halmius non enotauit, qui in indice III: Ct. e.\', inquit, \'qui rogatus nihil praestat et concedit, fere idem quod inerorabilis IIII 53\') ; uox iapraeetabiMs alias quod seiam non reperitur nisi Firm. math. VIII29: longaeui et iHpraestabiles; addere placet consimilem locum Irenaei IIII 45 a Duccmg. s. u. inpraestans adlatum : ne quia eum (sc. deum) putet; inuidiosum et inpraestantem ; sed haud scio an ut alia sic hoc looo Saluianus nouauerit inprecabilem, quo cod. T. uestigia duoient 3 quid superest-dicatur om. A 4 ut et asper \\B \' 8 iddicandia B 11 uinci a barb. ex uicia barb. A corr. m. 2 :12 subiugari ex subiongare A corr. me 2 \'13 meremur «c meremus A eorr. m. 2 15 intellegemus ex intelligimus A corr. m. 2 —18 a: om. jB sumus quod ex B adn. Halmius etiam omnes reiiqui codd. eschibent (quod Halmius \'fort.\', inquit, \'imbecilli simus, ut alias semper noster cf. III 28. 31 IIII 20 Ep. VII 4. 6 VIIII 15\' necessarium non. esee uiãetwr) quod meremur A 19 piobitate B 20 beatissimos quae psct. a fin. A ,: )
sed mereri nos absque dubio non putamus, et hinc est, quod magis rei et criminosi sumus, quia non agnoscimus quod meremur. maxima quippe accusatrix hominum noxiorum est usurpatrix innocentiae adrogantia. inter multos siquidem eorundem criminum reos nullus est criminosior, quam qui se non putat criminosum. itaque et nos hoc solum malis nostris addere possumus, ut nos innoxios iudicemus.
sed esto, inquit aliquis, peccatores et mali simus, certe, quod negari non potest, meliores barbaris sumus, et hoc ipso utique manifestum est, quod non respicit res humanas deus, quia, cum meliores simus, deterioribus subiugamur. an meliores simus barbaris iam uidebimus: certe, quod non dubium est, meliores esse debemus. et hoc ipso utique deteriores sumus, si meliores non sumus, qui meliores esse debemus; criminosior enim culpa est, ubi honestior status. ei honoratior est persona peccantis, peccati quoque maior inuidia.
furtum in omni quidem est homine malum facinus, sed damnabilius absque dubio senator furatur aliqua quam infima persona. cunctis fornicatio interdicitur, sed grauius multo est, si de clero aliquis quam si de populo fornicetur. ita et nos, qui Christiani et catholici esse [*]( 2 infimos eac AB recipere non thbitaui; \'haud acio an reote quamquam supra (6 54) legimw: infirmiores omnibus gentibus et miseriores etc.\' Halmius: infirmos edd. omnes 4 iudicare Å. quia B corr. ex quod . 7 mazime A 9 reos ex reus et Å et B corr. m. 8 putat non B 11 esto Rittershusius : est omnes codd. 12 peccatores .. simus Mommsen: peccdtor eat et malissimus A peccator et malignissimus B 13 et ex ex B corr. 14 sumus B 15 sumus B , 19 est (ante persona) om. B 20 quidem est in omni B 21 dubio, si senator B quod recepit Halmius ; at cfr. paulo post: foedius inebriatur pobrietatem fronte praetendens 22 infima persona Å m. reo. in marg.; om. B 24 et (ante catholici) om. B )
nihil est philosopho turpius uitia obscena sectanti, quia praeter eam deformitatem, quam uitia in se habent, sapientiae nomine plus notatur. et nos igitur in omni humano genere philosophiam Christianam professi sumus, ac per hoc deteriores nos cunctis gentibus credi atque haberi necesse est, quia sub tam\' magnae professionis nomine uiuimus et positi in religione peccamus.
XIII. Sed soio plurimis intolerabile uideri, si barbaris deteriores esse dicamur. et quid facimus, quod causae nostrae hoc nihil proficit, si intolerabile id nobis esse uideatur? immo causam nostram hoc magis adgrauat, si deteriores sumus et meliores nos esse credamus. qui enim, inquit apostolus, existimat se aliquid esse, cum nihil, sit se ipsum seducit; opus autem suum probet homo. operi ergo nostro debemus credere non opinioni rationi non libidini ueritati non uoluntati.
igitur quia non ferendum quidam existimant, ut deteriores aut non multo etiam meliores barbaris iudicemur, uideamus aut quomodo meliores simus aut quibus barbaris. duo enim genera in omni gente omnium barbarorum sunt, id est aut haereticorum aut paganorum. his ergo omnibus, quantum ad legem diuinam pertinet, dico [*]( .\'18 Gal. 6, 8 .:.. ) [*]( 7 philofo B uicia. (bis) A 11 habere Å sub tam ex sumptam A corr. m. 2, tam B s. l. 12 positi! religio* A 15 esse deteriores B faci.. A 17 hoc causam nostram B 18 eiistima (sed & in ras.) se A: se ezistimat BHalmius H ergo] autem B 21 opinioni rationi noh libidini ex opinione ratione et libidine A corr. m. 2 22 quia om. B \' quidam ex quidem A corr. m. 2 quidam B 8. I. 23 etiam B 8. Z. barbaris B 8. 1.\' 24 iu** uideamns et mel **** quibus A 26 id in ras. A, fume ui- detur hoc 27 pertinet « sine A. )
excipio enim primum omnes religiosos, deinde nonnullos etiam saeculares religiosis pares aut, si id ; nimis grande est, aliqua tamen religiosis honestorum actuum probitate consimiles — ceteros uero a.ut omnes aut paene omnes magis reos esse quam barbaros. hoc est autem deteriorem esse magis reum esse. itaque quia nonnulli inrationabile atque absurdum arbitrantur ut aut deteriores aut non multum etiam meliores barbaris iudicemur, uideamus, ut dixi, aut quo modo aut quibus barbaris.
ego enim praeter eos tantummodo Romanorum, quos paulo antea nominaui, ceteros aut omnes aut paene omnes maioris reatus dico et criminosioris uitae esse quam barbaros. irasceris forsitan qui haec legis et condemnas insuper quae legis. non refugio censuram tuam. condemna, si mentior, condemna, si non probauero, condemna, si id quod adsero non etiam scripturas sacras dixisse monstrauero.
igitur qui meliores nos multo cunctis quae sunt in mundo gentibus iudicamus nec ipse, qui Romanos dico in plurimis deteriores, abnego in quibusdam esse meliores. uita enim, ut dixi, et peccatis sumus deteriores, lege autem catholica sine comparatione meliores. sed illud considerandum est, quia, quod lex bona est, nostrum non est, quod autem male uiuimus, nostrum est. et nihil utique nobis prodest quod lex est bona, si uita nostra et conuersatio non est bona; lex enim bona munus est Christi, uita autem non bona criminis nostri. immo hoc magis culpabiles sumus, si legem bonam colimus et mali cultores [*](1 quantum autem B uitam ac (sed ac in ras.) A: uitam ad B (Tt) uitam et ad m mg. v Brassicanus uitam et Hdlmius 6 aliqua B corr. ex aliquis \' actuum honestorum B 7 ceteros atitem omnes B m. 1 item statim pene omnis 14 maioris ex maiores et A et B corr. m. 2 criminosioris ex -res A corr. m. 2 16.17 condempna* ter A. condempnas ter B 20 implurimis deterioribus A 23 quod om. B m. 1 24 non B s. Z. 25 e*« nihil A, fuisse uidetur en 26 pro et A si s. Z. m. 2 est muneris B )
XIV. Remota ergo legis praerogatiua, quae nos aut nihil omnino adiuuat aut etiam iusta animaduersione condemnat, uitam barbarorum atque nostrorum studia mores uitia comparemus. iniusti sunt barbari et nos hoc sumus, auari sunt barbari et nos hoc sumus, infideles sunt barbari et nos hoc sumus, cupidi sunt barbari et nos hoc sumus, impudici sunt barbari et nos hoc sumus, omnium denique improbitatum atque impuritatum sunt barbari et nos hoc sumus.