De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

deus ergo, qui etiam minimis animantibus hunc affectum proprii operis inseruit, se tantummodo solum creaturarum suarum amore priuauit, praesertim cum omnis in nos rerum bonarum amor ex illius bono amore descenderit. ipse est enim fons et origo cunctorum, et quia in ipso, ut scriptum est, et uiuimus et mouemur et sumus, ab ipso utique affectum omnem, quo pignora nostra amamus, accepimus; totus namque mundus et totum humanum genus pignus est creatoris sui. et ideo ex hoc ipso affectu, quo amare nos fecit pignora nostra, intellegere nos uoluit, quantum ipse amaret pignora sua.