De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
ego autem in tantum eum curam creaturarum suarum. habere dico, ut probem, etiam priusquam crearet habuisse : res quippe ipsa hoc euideuter ostendit. nihil enim feoerat, nisi curam faciendi habuisset antequam faceret, praesertim cum etiam in ipsa humano genere nullus sit ferme hominum tam hebes, qui ad hoc aliquid agat atque perficiat, ut perfecta non curet. nam et qui agrum excolit ad hoc colit, ut culta conseruet. et qui uineam. plantat ad hoc plantat, ut plantata custodiat. et qui initia gregum praeparat ad hoc parat, ut curam multiplicandis gregibus impendat. et qui domum aedificat uel fundamentum locat, etsi necdum habitationem paratam habet, iam tamen ipsa, quae adhuc facere molitur, spe futurae habitationis amplectitur.