De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
sed tamen cum per scripturas sacras scire nos quasi de arcano animi ac mentis suae quaedam uoluerit deus noster, quia ipsum quodammodo scripturae sacrae oraculum dei mens est, quicquid uel agnosci per suos uel praedicari deus uoluit non tacebo. unum quamuis prius quam loqui ordiar scire cupiam, cum Christianis mihi loquendum an cum paganis sit. si enim cum Christianis, probaturum me quod ago esse non dubito; si autem cum paganis, probare contemnam, non quia probatione deficiar, sed quia profuturum quod loquor esse despero; infructuosus quippe est et inanis labor, ubi non recipit probationem prauus auditor. sed tamen quia esse nullum omnino arbitror Christiani nominis hominem, qui non se Christianum uideri uelit, ego cum Christiano agam. quamuis enim quia impiae ac paganicae infidelitatis sit, mihi tamen satis est Christiano probari quod dico.
II. Causaris igitur, quid sit istud, quod Christiani, qui deum credimus, miseriores omnibus sumus. sufficere quidem mihi ad respondendum hoc loco poterat, quod apostolus ad ecclesias dixit: nemo moueatur in tribulationibus; ipsi enim scitis quoniam in hoc positi sumus. et ideo cum in hoc positos nos esse a deo apostolus dicat, ut aerumnas ut miserias ut tristitias perferamus, quid mirum est, si mala cuncta perferimus, qui ad toleranda aduersa omnia militamus ? [*]( 25 I Thess. 3, 3 ) [*]( 1 aprobamus B 7 scire nos quasi nos de nos archano (sic) B arcano s. scr. h lit. m. rec. A 14 probari contempnam A probare contempno B 14 deficiar probatione B m. 1 non deficiar in probatione B corr. 17 quia tamen A sed adiecta sunt transpositionis signa m. 1 19 uella A 21 a Christiano B 23 omnibus miseriores B 25 tribulationis B 27 nos om. A a deo om. B )
sed uideamus tamen quid sit deum fideliter credi. qui enim tam magnam credulitatis et fidei mercedem in hoc saeculo esse uolumus, qualis credulitas aut fides ipsa esse debeat considerare debemus. quid est igitur credulitas uel fides ? opinor, fideliter hominem Christo credere, id est fidelem deo esse, hoc est fideliter dei mandata seruare. sicut enim serui hominum diuitum aut procuratores, quibus uel supellectiles copiosae uel cellaria opulenta creduntur, fideles absque dubio dici non queunt, si res sibi traditas deuorarint: sic profecto etiam Christiani homines infideles sunt, si bona sibi a deo adsignata corruperint.
quaeritur forsitan, quae sint bona, quae deus Christianis hominibus adsignet? quae, nisi omnia per quae credimus, id est, per quae omnia Christiani sumus? primum scilicet legem, deinde prophetas, tertio euangelium, quarto apostolicas lectiones, postremum regenerationis nouae munus, sancti baptismatis gratiam, diuini chrismatis unctionem: scilicet, ut sicut apud Hebraeos quondam, id est peculiarem ac propriam dei gentem, cum iudiciarius honor in potestatem regiam transcendisset, probatissimos et lectissimos uiros per unguentum regium deus uocauit in regnum, sic omnes homines Christiani, cum post chrisma ecclesiasticum omnia dei mandata fecissent, ad capiendum laboris praemium uocarentur ad caelum.
cum ergo ista sint omnia, per quae fides constat, uideamus quis tanta haec fidei sacramenta custodiat, ut fidelis esse uideatur, quia infidelis, ut diximus, sit necesse est qui fidei commissa non seruat. et quidem non quaero, ut cuncta faciat quae [*]( 1 multa B 5 tamen om. B quid enim d 8 uel] aut B hominem fideliter B 9 a Christo B 10 procuratoris B 11 suppellectiles copiosae A subpellectilq copiosq B 19 generationis B 20 unctionem ex untionem A corr. m. 2 21 Hebreos d 22 iudicarius A 23 ungentum B 28 infidelis ex infideles d corr. m. 2. )
neo dico illa quae ita multi refugiunt, ut paene et execrentur. tantum apud nos honor et reuerentia dei proficit , ut quae indeuotione non facimus, etiam odio digna esse ducamus. denique hoc, quod saluator cogitare nos de crastino prohibet, quis audire dignatur? quod contentos singulis tunicis iubet esse, quis recipit? quod ambulare excalcios praecipit, quis non modo faciendum sed uel ferendum arbitretur? itaque ego ista praetereo. in hoc enim fides, per quam confidimus, recidit, ut quae dominus nobis salutaria esse uoluit nos superflua iudicemus. diligite, inquit saluator, inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos. quis haec omnia faciat? quis pro inimicis suis ista quae deus iussit, non dico uotis sed uerbis saltim agere dignetur?
quae etiam, si quis se cogit ut faciat, facit tamen ore non mente: praestat quidem uocis officium sed animi non mutat affectum. ac per hoc etiamsi pro aduersario suo orare se cogit, loquitur non precatur. longum est de singulis dicere. sed adhuc aliquid tamen addam, ut intellegamus nos non modo non omnibus dei obtemperare uerbis, sed nullis paene illius oboedire mandatis. et ideo apostolus clamat: nam qui se existimat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit.
hoc enim ad crimina nostra [*]( 10 Matth. 6, 34 15 Matth. 5, 44 27 Gal. 6, 3 ) [*]( 2 has ex hos A corr. m. 2 3 librum A 4 euangeliorum B (non A ut apud Halmium) 5 saltim A m. 1 saltem m. 2 6 illa dico B 7 apud om. B m. 1 8 in deuotione malit Hartelius 10 crastino ex castrino A corr. m. 1 recipit] respicit suspicatur HarteUua 18 et ego B 14 per que A recedit Aetm.lB 17 uos oderunt B 20 saltim Am. 1 saltem m. 2 dignaur Am. 1 dignatur m. 2 digqetur B quae scripsi: aut AB Hdlmius 22 non animi non A sed prius non puncta 23 est om. B m. 1 24 tamen aliquid B 27 aliquid esse se (sic) B )