De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
denique si uult quispiam scire, quid in templo huiusmodi homines cogitarint, uideat quid sequatur. siquidem consummatis sollemnibus statim ad consuetudinaria omnes studia discurrunt, alii scilicet ut furentur alii ut inebrientur alii ut fornicentur [*](21 Psal. 108, 7 ) [*]( 2 praesidum ex praesidium A corr. i eras. aut] ac B 7 uerecundia B 12 exacerbandum ex exercebandum A corr. m. 1 enim om. B 15 intra litt. nt m. rec. add. A 16 ante exeunt la- cunam indicauit Baluzius, post exeunt Halmitu, qui \'supplendum uidetur\', inquit, \'exeunt, ut noua committant\' (uel perpetrent); nos quoque ante exeunt statuimus lacttnam et putamus excidisee verba exsecuturi noua coUatis postremis huius capitis uerbis; cfr. quae disputauimus in sit#.- Ber. p. 9 20 auctrix ex autriJ: A corr. m. 2: aut (ut corr.) rix B (aut rixa Tt » rixa v) 21 scripturae ex scriptura A corr. m. 2 22 condempnati A 24 cogitarint B: cogitarent A sollempnibus A )
X. Sed uidelicet cuncta haec mala et omnem uitiorum probrositatem, quam supra dixi, ad seruos fortasse quidam aut abiectissimos quosque homines referendam putant, ceterum nomen ingenuum hac flagitiorum labe non pollui., quid autem aliud est cunctorum negotiantium uita quam fraus atque periurium, quid aliud curialium quam iniquitas, quid aliud officialium quam calumnia, quid aliud omnium militantium quam rapina P sed putas forsitan, quod hoc etiam de personis\' istiusmodi ferri possit.
hic est enim, inquis, eorum actus, quae et professio, ac per hoc nihil mirum est, si agunt quod profitentur: quasi uero aut agere ullum deus res malas uelit aut profiteri, aut nulla sit penitus sacrae maiestatis offensa, si maximum scelus minores uideantur agere personae, praesertim cum in hac hominum multitudine maior multo sit pars generis humani: et absque dubio, ubi maior est peccantium turba, maior est diuinitatis iniuria. sed omnis, inquis, nobilitas ab his sceleribus immunis est.
parum est id quidem, quia non aliud uidetur nobilitas in omni mundo quam unus homo in grandi populo. sed uideamus tamen, si uel id ipsum parum sit carens crimine. ac primum consideremus, quid de huiusmodi hominibus dicat sermo diuinus. arguens quippe apostolus dei populum sic ait: audite, fratres mei dilectissimi. nonne deus elegit pauperes in hoc mundo, diuites in fide et heredes regni, quod repromisit deus diligentibus se? uos autem exhonorastis pauperem. [*]( 25 Iac. 2, 5 ) [*]( 2 intra in templum (aic) A 4 probositatem B 5 aut] ut B 7 hac ex ac A eorr. m. 2 10 officiliom B 12 ferre B 14 ullum B s. I. 15 paenitus A offensum B 17 micior wi mecior A (ortum ex maior aperta, quam dicunt, a lit. = cc scripta, guam in A haud raro imteniri l. 1. p. 7 monuimus);ceterum fort. torib. ea maior 18 hiimani: et (non humani, et ut uulgo) interpungendum est cum Hartelio, aut scribendum paulo post maior sit diu. uel maior et diu. 22 id om. B 24 sermo dicat B 28 exonerastis B )
grane hoc apostoli testimonium est, nisi forte immunes se ab eo nobiles putent, quia sunt soli diuites nominati. sed aut idem sunt nobiles qui et diuites, aut si sunt diuites praeter nobiles, et ipsi tamen iam quasi nobiles, quia tanta est miseria huius temporis, ut nullus habeatur magis nobilis quam qui est plurimum diues. sed siue de alterutris siue de utrisque apostolus dixerit, facile de hoc componi potest; non enim interest, de qua hoc potissimum parte dictum sit, quod utrique certum est conuenire.
quis enim uel nobilium omnino uel diuitum horrens crimina? quamuis in hoc fefellerim; multi enim horrent sed paucissimi euitant. in aliis quippe horrent quod in se semper admittunt, mirum in modum et accusatores eorundem criminum et exsecutores. execrantur publice quod occulte agunt, ac per hoc, dum damnare se ceteros putant, ipsos se magis propria animaduersione con- I demnant.
sed relinquamus istos, qui magis rei sunt. quis est uel dines omnino uel nobilis aut innocentiam seruans aut a cunctis sceleribus manus abstinens? quamquam superflue a cunctis dixerim: utinam uel a maximis, quia uolunt sibi id forte maiores quasi priuilegii uindicare, ut iure suo crimina uel minora committant. itaque de peccatis facilioribus nihil dico. uideamus si uel a duobus illis quasi capitalibus malis ullus immunis est, id est uel ab homicidio uel a stupro. quis enim est aut humano sanguine non cruentus aut caenosa impuritate non sordidus? unum quidem ex his ad poenam aeternam sufficit, sed prope nullus diuitum non utrumque commisit.
XI. Sed cogitat forte aliquis de hoc numero: ego iam ista non facio. laudo, si non facis, sed tamen forte ante fecisti, [*]( 3 testimonium apostoli est B 5 idem praeter AB etiam v, notI iidem quod Brassicano debetwr 12 uel ue A 13 horrent ex horrunt A corr. m. 2 14 immodum d 15 acousator ease A exaccusatores B eisecutores Hartdius (propter seqg. quod occulte agant): ezcusatores AB Halmius. exsecrantur B ut vid. 16 dampnare et post condempnant fere ubique; quare in posterum talia non adnotabo 17 putant ipsos se ceteros putant ipeos B 22 priuilegium dicare B 27 sordibus A )