De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

sed cum haec tanta fierent, caelestis cura non profuit. adhibita est saepissime coercitio, sed emendatio non secuta. sicut enim nos, cum flagellamur assidue, non corrigimur, ita et illi, cum caederentur saepissime, non emendabantur. quid enim scriptum est? murmurauit autem omnis multitudo filiorum Israhel sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: uos interfecistis populum domini. et quid postea? percussa sunt statim et diuino igne consumpta quattuordecim milia hominum et septingenti.

cum omnis ergo tunc populi multitudo peccauerit, cur non est in omnibus uindicatum? praesertim cum ex illa quam supra dixi seditione Core nullus euaserit. cur ibi cunctum peccantium coetum interfici deus uoluit, hic tantummodo portionem? scilicet quia plenus et iustitia et misericordia dominus et pietati suae multa donat per indulgentiam et seueritati per disciplinam. et ideo ibi praestitit disciplinae, ut proficeret cunctorum emendationi poena omnium noxiorum: hic autem misericordiae suae tribuit, ne uniuersus populus deperiret.

et tamen cum tam misericorditer egerit, quia in parte plebis castigatio totiens repetita non profuit, ad ultimum omnes morte damnauit: quae res et timori et emendationi nostrae simul proficere deberet, scilicet ne qui illorum exemplo penitus non corrigimur, illorum fortasse exitu puniamur. non nim dubium est, quid actum de [*]( 1 Num. 16, 35 7 Num. 16, 41 ) [*]( 3 CCL A (et Ttv): dncentos quinquaginta B ut quidem uidetwr 5 est secuta B 6 fl. assiduae A (sed a wt. syll. puncta ut paulo ante et paulo post saepissimae) assidue flagellamur B 17 iustitiae et misericordiae A cf. quae de adiectiui plenus apud Saluiantm usu disputauimus in Sitz.-Benchte p. 11; exemplis ibi congestis iam addas uelim IHI 7 (6 32): totum iniquitatibus plenum est; Epist. IIII 4: pleni estis solactts ... pignortfas ... benedicftone; denique Ad Eccles. III16 (§ 72): pius scilicet ac misericordta plenus, qui locus nostro prorsus conuenit pietati. V : pietatis AB 18 seneritati Ttv: seuertati B seueritate A add. s. I. m. rec. pnnit 25 poenitns A= )

29
eis fuerit. nam cum uniuersa gens Hebraeorum ad hoc de Aegypto exierit, ut terram repromissionis intraret, praeter duos tantum sanctos nullus intrauit. sic enim scriptum est: locutus est dominus ad Moysen et Aaron, dicens: usque quo multitudo haec pessima murmurat contra me? uiuo ego, ait dominus; sicut locuti estis hodie ante me, sic faciam uobis: in solitudine hac iacebunt cadauera uestra. et quid postea? paruulos, inquit, uestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam, ut uideant terram, quae uobis displicuit: uestra cadauera iacebunt in solitudine. et quid deinde? omnes, inquit, mortui sunt atque percussi in conspectu domini.

quid est, quod in his omnibus non sit? uis uidere rectorem? ecce et praesentia corrigit et futura disponit: uis uidere seuerum iudicem? ecce noxios punit: uis uidere iustum et pium? ecce innocentibus parcit: uis uidere in omnibus iudicem? ecce ubique iudicium est. nam et ut iudex arguit et ut iudex regit: iudex promit sententiam, iudex noxios perimit, iudex innoxios muneratur. [*]( 3 Num. 14, 26 sq. 8 Num. 14, 31 12 Num. 14, 37 ) [*]( 1 hebrQorum ex hebreorum A corr. m. 2 6 ante me hodie B 14 praesentia] praeecientia A 15 seuerum B: iustum et seuerum, et pium et seuerum A sed duabuis uocibw posterioribus punctatis 18 promit A: promisit B 19 muneratur. EXPLICIT LIBER PRIMUS CU FELICITATE. INCIPIT LIBEE SECUNDUS IN UIBTUTE DI A, EXPLICIT LIBER I. INCIPIT II. B )

30

I. Sufficiunt igitur de exemplis ista quae diximus, quibus utique iugiter deus noster et contemplator sollicitissimus et gubernator piissimus et iudex iustissimus comprobatur. sed cogitat de imperitioribus forte aliquis: si sic aguntur nunc a deo omnia, ut tunc acta sunt, quid est quod mali praeualent 5 adfliguntur boni, et cum tunc iram mali senserint et misericordiam boni, nunc uidentur sentire quodammodo boni iram et mali gratiam? paulo post ad ista respondeam: nunc quia tria haec, id est praesentiam dei, gubernationem atque iudicium, tribus his me probaturum esse promisi, hoc est, ratione exemplis ac testimoniis, quia ratione et exemplis iam satisfecimus, superest ut testimoniis declaremus: quamuis exempla ipsa quae diximus haberi pro testimoniis debeant, quia recte testimonium esse dicitur quo rerum ueritas adprobatur.

quid igitur ex illis tribus quae supra dicta sunt per testimonia 15 sacra primum probari debet, praesentia an gubernatio anne iudicium? praesentia, opinor, quia, qui uel recturus est uel iudicaturus, praesens absque dubio esse debet, ut uel regere quicquid illud est uel iudicare possit. loquens in uoluminibus suis sermo diuinus sic ait: in omni loco oculi domini contemplantur bonos et malos. ecce habes praesentem, ecce intuentem, ecce in omni loco ac per uisionem uigilantem. idcirco enim et bonos ab eo considerari et malos dixit, ut [*](20 Prou. 16, 3 ) [*](9 tria B in mg. 13 haberi ex habere v corr. m. 2: habere AB 17 qui AB et coni. Rittershusius (om. ed. pr.) 18 esse om. B m. 1 vel] t 8. 1. A m. 1 21 malos et bonos A sed paulo post §. 5 idem bonos et malos habet habens A 22 per aisionem Harlelius: prouisione AB HalmitUJ; efr. infra 6 5: generalem esse in omnes domini uisionem )

31
probaret scilicet nihil ab eo neglegi, quem ostenderet uniuersa rimari.

quod ut plenius capias, audi quid in alio scripturarum loco idem testatur spiritus sanctus: ()oculi, inquit, domini super timentes eum, ut eripiat a morte animas eorum et alat eos in fame. ecce cur aspicere iustos homines detis dicitur, utique ut conseruet ut protegat. aspectus enim diuinitatis propitiae munus est conuersationis humanae. nam et alibi idem diuinus spiritus: oculi, inqurit, domini super iustos, et aures eius in preces eorum. uide, qua benignitate agere cum suis deum scriptura dicit. in hoc siquidem, quod ait, oculos domini super iustos esse, affectus aspicientis ostenditur, in hoc autem, quod aures in precibus paratas semper, exaudientis largitas demonstratur: quamuis per id, quod dicit, diuinas aures in precibus semper esse iustorum, non audientia tantum dei sed quaedam quasi oboedientia dei designetur.

quomodo enim in precibus iustorum diuinae aures sunt? quomodo, nisi ut semper audiant, nisi ut semper exaudiant, nisi ut prompte audita tribuant, nisi ut ilico exaudita concedant ? semper ergo ad audiendas sanctorum preces paratae domini nostri aures, semper attentae sunt. quam beati essemus omnes, si quam promptam erga nos audientiam dei legimus, tam prompte ipsi deum uellemus audire. sed forsitan dicis, hoc quod iustos aspicere deus legitur, parum prodesse causae, quia non sit generalis diuinitatis intuitus, qui iustis tantum speciali benignitate tribuatur.

iam [*](3 Psal. 32, 18 8 Psal. 33, 16 ) [*](2 audi quod B (pro audi quid librarius scripsit nesciens Sdlu. in mterrogatione indirecta plus semel indicatiuo uti) 7 conuersationis Hartelius: conseruationis AB Halmius; error ortus est ex antecedenti conseruet; ceterum de uoce conseruatio = uita, mores uid. indicems diuiniis spiritus sanctus B 9 impreces ut paulo post ter imprecibus A quem errorem in hoc cod. alias quoque occurrere monuimus in Site.-Ber. p. 6 adnot. 11 siquidem-ostenditur in hoc om. B; uerba omissa suppleta sunt in schedula adiecta ante super fort. eoocidit semper ut paulo post. paratas semper 14 per om. B 16 dei om. B 18 promptae A (quod per ae ferri possit, sed iHco quod sequitwr ueri similius reddit ae errore in aduerbiis in A saepius obuio scriptum esse pro e; cfr. adn. ad I 57) promtae B 19 ad om. A 20 audire uellemus B 23 aspicere deus legitur iustos B )

32
quidem superius sacer sermo testatus est, quia oculi domini contemplantur bonos et malos. sed si etiam nunc uis plenius probare, respice quid sequatur; hoc enim subditur: uultus autem domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. uides absque dubio, quia non potes queri, quod non aspiciat etiam iniustos deus,. quia intellegis generalem quidem esse in, omnes domini uisionem sed meritorum fieri disparilitate diuersam. boni quippe aspiciuntur ut conseruentur, mali ut disperdantur: cum quibus utique partem et ipse habens,. qui homines a deo aspici negas, non solum uideri te a domino euidenter intellege, sed periturum quoque indubitanter agnosce. nam cum ad hoc sit uultus domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum, necesse est, ut qui aspicere dei uultum perfide negas, aspicientis iram perditione cognoscas. igitur de praesentia ac de aspectu dei ista sufficiunt.

IL Videamus nunc, an qui respicit regat, cum utique ipsa ratio aspiciendi causam in se habeat gubernandi, quia non ad hoc respicit, ut cum aspexerit, neglegat, qui scilicet per id ipsum non neglegere intellegitur, quia respicere dignatur, praesertim cum superius sacer sermo testatus sit malos ad perditionem a deo aspici bonos ad salutem. hoc ipso utique dispensatio diuini gubernaculi demonstratur; hoc est enim iusta gubernatione regere et singulos quosque homines pro [*]( ,3 Fsal. 33, 17 ) [*]( 1 testatur B 2 malos et bonos JB, item A sed hic adiectia transpositionis signis cf. supra ad § 2 6 potes B: potest A quia intelleg,] qui cum intellegis B 10 aspicis B 13 domini] dei B (?) 14 post eorum add. B: de gubernacione (adiecto dei); cui consentit T; in v uero est: de gubernatione omni perfide Rittershusins: per fidem AB 16 sufficiunt. DE GUBERNATIONE DEI A; cfr. ad praef. § 1 17 an qui nunc B 18 quia adhuc non resp. B (ceterum adhuc etiam A m. 1, sed s. scr. o m. eadem) 24 regere et in singulos A (unde fort. colligendum est in archetypo fuisse regere fin fingulos male iterata syllaba Xin et Saluianum scripsisse: regere: singulos ut sit sententia: "denn das heisst die Welt gerecht regieren: jeden einzelnen Menschen nach seinem Verdienste behandeln.") )

33
meritorum diuersitate tractare.

sed accipe tamen de hac re plenius testimonium. dicit ad deum patrem in psalmo spiritus sanctus: qui regis Israhel, intende. Israhel \'uidens deum\' interpretatur: quem utique cum Christiani fide et corde uideant, qui fideliter credunt, licet gubernator omnium deus sit, illis tamen peculiariter regimen praestari a deo dicitur, qui regi peculiariter a diuinitate mereantur. unde et tu quicumque ille es, si Christianus es, necesse est ut te regi a deo credas. si autem gubernari te a deo cum ceteris Christianis omnino non putas, necesse est extra omnes Christianos te esse cognoscas.

sed si illud, ut supra iam diximus, magis quaeris, quod ad omnes homines, non quod ad solos pertinet Christianos, ecce euidenter dicit uolumen sacrum cuncta cotidie nutu diuinitatis regi et incessabiliter a deo omnia gubernari; ipse enim, inquit, diligit consilium et disciplinam. nec est enim alius deus, cuius cura est de omnibus. cum sis ergo, inquit, iustus, iuste omnia disponis et cum magna reuerentia disponis nos. ecce habes iugiter disponentem deum iugiter gubernantem: quamuis in isto scripturae loco non gubernatio tantum sacra sed etiam dignitas declaretur humana. in hoc enim quod ait \'disponis nos\' diuinae uis gubernationis, in hoc autem quod cum magna reuerentia\' culmen humanae ostenditur dignitatis.