De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
X. Sed respondeatur forte hoc loco, habuisse quondam hanc hominum curam deum, ceterum nunc penitus non habere. unde hoc ita credimus? forsitan quia, ut illi, tunc, manna cotidie non comedimus, cum agros triticeis plenos messibus demetamus? quia coturnices humanis se manibus ingerentes non adprehendimus, cum omnia auium pecudum bestiarum genera deuoremus?quod saliences rupibus aquas apertis oribus non excipimus, cum uinarias, domos uinearum fructibus iuri-. [*]( 1 Exod. 19, 9 3 Exod. 19, 16 5 Exod. 19, 20 7 Exod. 33, 9 scyj. ) [*]( 4 apdip ex audire A corr. m. 1 falgora in A fuisse uidetur ; cuanuerunt exparte litt.Q Syna B 9 ad hostium ataret 4 starot a4 hostium B 13, hominishabere B 14 homunculum nilem B.16 inmortalibus B 22 quondam ex quandam A. carr. <?. rpc. 23, paenitus A ut ex ait B corr. m. 1 U mannã cottidie B 25 triticeos B 26 dimittamus d 29 accipimus B dom\' (sic) B )
addo ego amplius aliquid, quod nos ipsi, qui illos tnnc deo curae fuisse et nos a deo neglegi dicimus, si accipere pro praesentibus bonis praeterita possemus, respueremus penitus condicionis istius optionem. nollemus enim haec quae nunc habemus amittere, ut possemus ea quibus tunc illi, usi sunt possidere, non quod nos meliora nunc habeamus, quam gens illa tunc habuit, sed quia et illi, qui cotidiano tunc caeli ac dei ministerio pascebantur, antiquam uentris ingluuiem bonis praesentibus praeferebant, turpissima scilicet ciborum carnalium recordatione maesti et foetidissimo caeparum atque alliorum amore aegrescentes, non quod potiora. essent quibus antea usi erant, sed quia quod nunc a nobis fit, hoc tunc ab illis. illi horrebant quae erant et quae non erant desiderabant: nos magis laudamus illa quae tunc fuerunt, quam ista quae nunc sunt, non quia, si eligendi facultas esset, semper habere illa mallemus, sed quia usitatum hoc humanae mentis est uitium,
illa magis semper uelle quae desunt, et quia, ut illeait, aliena nobis, nostra plus aliis placent. accedit quoque illud, quod generale ferme est omni homini, ut deo semper . ingratus sit, insitoque hoc at quasi natiuo malo se cuncti inuicem uinciunt, ut beneficiis dei detrahant, ne debitores se esse cognoscant. sed haec hactenus. nunc ad negotii dudum coepti ordinem reuertamur, quamuis, ut reor, non mediocriter iam probauerinpms quae proposuimus: sed addamus tamen. adhuc, si placet, quippiam. quia melius est plus probare aliquid quam necesse est, quam minus forsitan quam negotio debeatur.
XI. Liberatus quondam de Pharaonis iugo populus [*]( 17 Syrus v. 28 ed. Bibb,,. ) [*]( 2 negglegi B 6 nunc meliont B 7 cottidiano B -10 cęparum B aliorum AB 12 sed quia-quae erant om. A (et v) sed A in mg. inferiore m. 2 eaque admodim antigua add. 13 qąę horrebant B adiectis m, 2 transpostionis signis 17 deaunt Et quia-placent, accidit etc. sic uulgo interpungitur; mutauimusinterpunctionem et accedit ex B recepimul. auctore Hartelio 18 ĄOcidit 4 19 homini omni B 21 nincont B nitiant suspicatus, est Hartelius; sed uincire, puto, est nostrum cwie durch einen Zauber baBnen\'; cf. Sulp. Seu. dialIIg. I (II) 9, 6 et Owid. fast. 11581 22 actenus A 27 hebreorum AB )
ceterum erga personas quasdam, ut legimus, ac familias censura dei inexorabilis est, sicut illud, ubi otiante sabbatis populo is, qui colligere ligna usurparat, occiditur: quamuis enim opus ipsum hominis uideretur innoxium, faciebat tamen eum diei obseruatio criminosum: uel cum duobus lite certantibus unus quia blasphemarat morte multatur. sic enim scriptum est: ecce autem filius mulieris Israhelitis, quem pepererat de uiro Aegyptio inter filios Israhel, iurgatus est in castris cum uiro Israhelite: cumque blasphemasset dominum et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. et paulo post: miserunt, [*]( 2 Eiod. 32, 85 .19 Nam. 15 25 Leuit. 24, 10 29 Leuit. 24, 12 ) [*](1 Syna B 3 fec (= fecit) B 4 quid B 5 ut om. A 8 probaretque B: praeberetque A 11 in pari B 12 quia B om. m. 1 15 seueritate B 16 tamen sibi B ∗∗aliter ∗∗ et pecaliari d 17 innumeri AB 18 conplectebatur B 19 quasdam personas B 20 dei B 8. 1. add. m. 1 est om. A 21 his qui A - occidi iubetur B 25 Israhelitis et paulo post Israhel et Israhelitae A isrHtis etc. B 28 dominum] nomen B 29 est om. B )
numquid non praesens dei est manifestumque iudicium -et prolata quasi iuxta humani examinis formam caelesti disceptatione sententia? primum qui peccauerat comprehensus est, secundo quasi ad tribunal adductus, tertio accusatus, deinde in carcerem missus, postremo caelestis iudicii auctoritate punitus: porro autem non punitus tantum sed punitus sub testimonio, ut damnare scilicet uideretur reum iustitia non potestas, exemplo scilicet ad cunctorum emendationem proficiente, ut ne qui postea admitteret, quod omnis in uno populus uindicasset. hac igitur ratione atque iudicio omnia deus et nunc agit et semper egit, scilicet ut correctioni omnium proficeret quicquid singuli pertulissent.
sicut etiam illud fuit, cum Abiu et Nadab, sacerdotalis sanguinis uiri, caelesti igne consumpti sunt: in quibus utique non iudicium tantum sed praesens ostendere deus uoluit imsependensque iudicium. sic enim scriptum est, quod, cum egressus ignis a domino deuorasset holocaustum, arreptis Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper, offerentes coram domino ignem alienum, quod eis praeceptum non erat, egressusque ignis a domino deuorauit eos, et mortui sunt coram domino. quid enim aliud quam extentam super nos dexteram suam et imminentem iugiter gladium uoluit ostendere, [*]( 21 Leuit. 10, 1 sq. ) [*]( 5 est om. B m.1 9 accusatur B missus B m. 2 a. I. 10 pu** A a. scr. m. rec. nitas 12 ad cunctorum] adiunctorum B 13 proficiente ex proficiscente v corr. (Brassicanus ?): pr∗f∗∗∗scente A proficiscentem, B ne quis B 15 semper. egit scilicet B 16 ∗∗ctioni omnium A 17 fuit ∗∗∗sanguinis A 18 utique a tantum ∗∗∗∗ere deus uoluit A 19 deus ostendere uoluit B inpendensque B 20 scriptum est ∗∗∗ locaustum A 21 areptis A 22 Aaron ∗∗∗offerentes A 24 alienum ∗∗∗que ignis A 26 domino. •M per ∗ dexteram A 27 ostendere om. B m. 1 )
actum sit sed etiam multa alia- cum enim in illis tunc non mens impia sed facilitas nimium inconsulta punita sit, declarauit profecto dominus; quo supplicio digni essent qui contemptu diuinitatis aliquid admitterent, quando etiam illi percussi a deo essent, qui sola mentis inconsideratione peccassent, aut quam rei essent qui contra iussionem domini sui facerent, cum etiam illi taliter plecterentur, qui iniussa fecissent. porro autem etiam ex hoc consulere deus uoluit nostrae correctioni per censuram salubris exempli, ut omnes laici intellegerent, quantum iram dei timere deberent, cum a praesenti poena filios sacerdotis nec meritum parentis eriperet nec ministerii sacri priuilegium uindicaret.