De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
quid ergo post haec secutum est ? cum, inquit, uidisset deus terram esse corruptam, dixit ad Noe: finis uniuersae carnis uenit coram me, repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra. et quid postea? rupti sunt, inquit, omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt factaque est pluuia super [*]( 19 Gen. 6, 12 23 Gen. 7, 11 ) [*]( ptura sacra fort. delenda esse putat Halmius ut sit inquit nostrum \'heisst es\'; malui uero de transpositione cogitare haud raro et in A obuia, praesertim cum haec citandi ratio Saluiano sollemnis esse uideatur cf. III 8 bis; in primis aduerte priorem locum, ubi est: qui (sc. deus) iussit: maledici, inquit sermo diuinus, regnum etc., ubi maiore iure de glossemate in uu. sermo diu. cogitaueris; IIII 2; VI 5; ad Eccles. I 7. III 10. 12. 19 etc. 3 poenituit A qui alias plerumque pęnituit uel penituit habet; penituit (sic) B 10 deus s. I. B 11 punitur A 12 ergo inquit deum sacra scr. quod AB \'fort. inquit eum [scriptura sacra] quod\' Halmius; nos iterum transposuimus duo uu. ut supra g. 31 15 ueram ex rerum in v corr. Brassicanus: rerum AB 16 intelligentiam hic et A 20 terrae s. scr. m. 1 carnis B 23 cata∗∗∗ apertae A )
sed haec forsitan apud stultos, quia ante diluuium, id est, quasi alio quodam saeculo gesta sunt, minus auctoritatis habere uideantur: quasi uero aut tunc alius deus fuerit aut postea eandem mundi curam habere noluerit. possum quidem diuino munere per singulas post diluuium generationes probare quae dico, sed et enormitas uetat et tamen certa quaedam ac maiora sufficiunt, quia, cum idem sit absque dubio maiorum pariter ac minorum deus, id profecto intellegendum est in minoribus, quod in maioribus comprobatur.
VIII. Igitur cum post diluuium generationi hominum benedixisset deus, immensam hominum multitudinem benedictio ipsa generasset, loquitur ad Abraham dominus e caelo, iubet ut deserat terram suam, inquirat alienam. uocatur sequitur adducitur conlocatur, fit de paupere locuples de ignoto potens, infimus peregrinatione excellentissimus dignitate. sed ne haec tamen, quae ei data a deo fuerant, muneris tantum uiderentur fuisse non meriti, qui laetabatur prosperis probatur aduersis. sequitur quippe labor periculum timor: uexatur commigratione [*](2 Gen. 7, 21 21 Gea. 12, 1 ) [*](5 humanarum 8. I. m. 2 B 6 terrestria ex terrestrium corr. in v Brassicanus : terreetr#u» A terrestrifl B (\'terrestrium haud scio an recte ut sit graecimus\' Halmius.cf. infra c. VIIII init.: curare pariter res humanas deum; quod antecedit humanarum corruptelae causa fuit) 10 cdprobauit d Sprobauit B 11 quo*dam (sic) v: quondam AB 12 aut om. B alius deus tunc B 14 per aingulas B m. 2 add. 18 conprobatur B 20 inmensamque B 21 iubens ex iubet in v Brassianus 25 uideretur B 26 non fuisse meriti B ) [*]( VIII. ) [*]( 2 )
quid igitur? in cunctis istis, quae memorauimus, num deus non est et inspector et inuitator et ductor et sollicitus et sponsor et protector et munerator et probator et sublimator et ultot et iudex? inspector quippe est, dum ex omnibus unum eligit, quem meliorem uidit; inuitator, dum uocat; ductor, dum ad ignota perducit; sollicitus, dant ad ilicem uisitat; sponsor, dum futura promittit; protector, quia inter gentes barbaras texit; munerator, quia locupletauit; probator, quia temptare asperis uoluit; sublimator, quia potentiorem omnibus fecit; ultor, quia eum de aduersariis ultus est; iudex, quia dum ulciscitur, iudicauit.
subiungit autem statim huic historiae deus, dicens: clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est, etpeccatum eorum adgrauatum est nimis. clamor, inquit, Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est. pulchre clamorem dixit in se habere peccata; grandis enim absque dubio peccantium clamor est, qui a terra ascendit ad caelum. quare autem peccata hominum quasi clamare testatur? scilicet quia caedi aures suas deus dicit clamoribus peccatorum, ne differatur poena peccantium. et uere clamor et grandis clamor est, quando pietas dei peccatorum clamoribus uincitur, ut peccantes punire cogatur. ostendit ergo dominus, quam inuitus puniat etiam grauissimos peccatores, dicens, quod clamor Sodomorum ad se ascenderit. hoc est dicere: miselricordia quidem mea mihi suadet ut parcam, sed tamen peccatorum clamor cogit ut [*]( 17 Gen. 18, 20\' ) [*]( 1 immolare A 2 sibi filium deus B 5 solatia A 8 nnmerator B 13 protezit B 14 temptari B 15 adnersariis ex auersariis eorr. A m. rec. 18 et 20 gomurrae A 19 aggrauatum B 20 polchrae puncta a lit. A 24 dicitur A differatur ex deferatur corr. A m. rec. 28 ad se ex a se corr. A m. rec. 30 suadit A )
mittuntur angeli Sodomam, proficiscuntur introeunt, bonorum fouentur officio malorum uexantur iniuria; caecantur improbi saluantur probi. Loth cum affectibus piis urbe educitur, urbs cum habitatoribus impiis concrematur. interrogo hic, utrumuam deus ex iudicio malos an sine iudicio concremarit? qui sine iudicio Sodomitas punitos a deo dicit, iniquum deum arguit: si autem cum iudicio malos perdidit, iudicauit. iudicauit utique et quidem iam quasi ad instar futuri iudicii iudicauit, cum enim ad supplicium malorum gehennam in futuro arsuram esse manifestum sit, Sodomam autem et uicinas ei urbes caelestis flamma consumpserit.
in praesenti autem illud quod futurum est deus uoluit declarare iudicium, quando super impium populum gehennam misit e caelo, sicut etiam apostolus dicit, quod deus ciuita\'tes Sodomam et Gomorram euersione damnarit exemplum ponens impie acturis, quamuis id ipsum quod ibi actum est plus habuerit misericordiae quam seueritatis. quod enim poenam tam diu distulit, misericordiae fuit, iustitiae, quod aliquando puniuit. et ideo cum angelos Sodomam deus mitteret, hoc nobis probare uoluit, quod etiam malos puniret inuitus: scilicet ut, cum legeremus quae a Sodomitis angeli pertulissent et uideremus scelerum immanitatem criminum turpitudinem libidinum obscenitatem, probaret utique nobis deus, quod ipse eos noluerit perdere, sed ipsi extorserint ut perirent.
VIII!. Possum innumera proferre, sed uereor, ne dum satis rem probare nitimur, historiam texuisse uideamur. Moyses in [*]( 1 Gen. 19 15 II Pet. 2, 6 27 Exod. 3 ) [*]( 4 loht B 5 concrematur impiis B hic B s. 1. m. 2 10 enim fort. ex cum quod praecedit dittographia ortum est; uid. infra ad g. 40 snplicium B gehenna—arsura AB genS (e lit. alt. s. scr.) — arsuram v 11 autem A (quod Halmium fugit): om. B ei non eius etiam B 15 gomurram A 16 dampnaret B m. 1 18 poenam eorum B (eorum in A deesse Halmium fugit) 24 sed ipsi —proferre A in mg. inferiore antiqua manu et alio atramento scripta habet 26 dum B s. I. m. 1 ut uid. 27 rem probare] reprobare B retinemur sed m. rec. 8. scr. nitimur Å renitimur B ) [*]( 2* )
sed post ista, quae diximus, quid secutum est? Israhel dimittitur, pascha celebrato Aegyptios spoliat, diues abscedit. Pharaonem paenitet, exercitum contrahit, ad fugientes peruenit, castris iungitur, tenebris separatur, siccatur pelagus, Israhel graditur, officiosa undarum patientia liberatur. Pharao sequitur, mare super eum reuoluitur, fluctu operiente deletur. puto iam non obscurum in his quae acta sunt dei esse iudicium, et quidem non iudicium tantum sed etiam moderationem atque patientiam: patientiae enim fuit quod Aegyptii rebellantes saepe percussi sunt, iudicii quod contumaciae pertinaces morte damnati.
igitur post hunc rerum gestarum ordinem ingreditur heremum uictrix sine bello gens Hebraeorum. agit iter sine itinere, uiatrix sine uia, praeuio deo, diuino commilitio honorabilis, ductu caelesti potens, sequens mobilem columnam, nubilam die, igneam nocte, congruas colorum diuersitates pro temporum diuersitate sumentem, scilicet ut et diei lucem lutea obscuritate distingueret et caliginem noctis flammeo splepdore claritate radiaret. [*]( 1 rub.um A 2 accepit A 3 contempnitur AB fere ubi- .que 9 enim deleuit Bittershusius: fort. recte, praesertim cum facillime repeti posset ex statim seq. quotiens cumque enim; cf. supra ad §. 38 10 quotienscnmque et totiens A (non quotiescumque ėt toties ut Halmius refert) et B 12 sequutum A Israhel A fere ubique, alias isrf ut B pasca celebrat B 16 uoluitur B 20 percussit iudicii (om. sunt) B 22 hunc nos: habc AB Halmius (om. Ttv) 23 hebreorum AB 24 com.litio (sic) A cmilicio B )
adde huc fontes repente natos, adde medicatas aquas uel datas uel immutatas, speciem seruantes naturam relinquentes, adde -aperta erumpentibus riuis montium capita, adde scaturrientia nouis puluerulenta arua torrentibus, adde inlatos itinerantium castris alitum greges, deum pietate indulgentissima non usibus tantum hominum sed etiam inlecebris seruientem, datum per quadraginta annos astris cotidie famulantibus -cibum, rorantes iugiter escis dulcibus polos, non ad uictum tantum sed etiam ad delicias profluentes : adde homines in nullis membrorum suorum partibus accessus et decessus humanorum corporum sentientes, ungues non auctos, dentes non imminutos, capillos semper aequales, non adtritos pedes, non scissas uestes, calciamenta non rupta, , redundantem hominum honorem usque ad induuiarum uilium dignitatem: adde huc erudiendae gentis officio descendentem ad terras deum, adcommodantem se terrenis uisibus deum filium, innumerae multitudinis plebem in consortium diuinae familiaritatis admissam, sacrae amicitiae honore pollentem: adde huc tonitrua, adde fulgura, terribiles bucinarum caelestium sonos, tremendum undique totius aeris fragorem, polos sacris clangoribus mugientes, ignes caligines nebulas deo plenas, loquentem comminus dominum, legem diuino ore resonantem, incisas digito dei litteras apices paginas, saxeum uolumen, discentem populum et docentem deum ac mixtis paene hominibus atque angelis unam caeli ac terrae scholam.
sic enim scriptum est, quod cum retulisset [*]( 1 fontes ex fonte eorr. A m. 1 3 aperte d addescatur rientia A m. 1 adde scaturiencia B 7 XL d quadraginta B cottidie B 11 sentientes Halm : nescientes AB auctos Tv: actos AB 12 adsicissas A quod iterbum fort. ad exemplum praecedentis adtritoe a Saluiano noucUum est 13 honoremusq: adinduuiarum d (m mg. add. m. rec. inlu.iarum) 15 accommodantem B 16 usibus Rittershusius dei filium B innumere .A m. 1 B (in munereT) 18 fulgi∗∗ A (fuisse uidetur fulgora) 21 eoffiinus d comut- B (communius Tv quod Brassicanus mutauit in cum mose) 22 reaonante A apices Hartelius: rupices AB Halmius; similiter tria substant. posuit paulo ante ignes caligines nebulas 24 ac B 8.1 m. 1 \'25 scolam B, euanuit in d (item in seqq. usque ad uniuersis pauca) post retuiisaet in B est dfis sed punct. )
Moysee uerba populi ad dominum, dixerit ei dominus : iam nunc ueniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te. et paulo post: ecce, inquit, coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem. et iterum: descenditque dominus super montem Sina in ipso montis uertice. ac deinceps: loquebaturque cum Moyse uidentibus uniuersis, quod columna nubis ad ostium staret tabernaculi, stabantque et ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum loquebatur dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum. quae cum ita sint, uideturne habere hominis curam deus, haec tanta tribuens, haec tanta praestans, participem sermonis sui uilem homunculum faciens et quasi in consortium sacrae sodalitatis admittens, aperiens ei plenas diuitiis immortalibus palmas suas, alens eos nectaris poculo, pascens caelesti cibo? quam, rogo, maiorem eis gubernaculi sui praestare curam, quam maiorem praestare potuit affectum, quam ut cum praesentis saeculi uitam agerent, speciem iam futurae beatitudinis possiderent ?