De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

priusquam de euidentiore iudicio dei dicam, puto quod etiam in his quae iam diximus quaedam censura iudicii est; in hoc enim, quod unius sacrificium deus suscipit alterius excludit, euidentissime utique et de unius iustitia et de iniquitate alterius iudicauit. sed hoc parum est. Cain igitur futuro facinori uiam sternens fratrem in solitudinem trahit, secretis patrocinantibus scelus peragit, impiissimus pariter et stultissimus, qui ad perpetrandum maximum nefas sufficere sibi credidit, si aspectus uitaret hominum fratricidium deo teste facturus. unde puto, quod haec in illo iam tunc opinio fuerit quae nunc in multis est, deum scilicet terrestria non respicere et actus sceleratorum hominum non uidere. necso dubium est, cum post facinus admissum dei sermone conuentus [*]( 1 Gen. 2, 7 3 Gen. 2, 8 13 Gen. 4, 3 sq. ) [*]( 3 eum inquit B 7 dampnationis A in om. A 9 reum ea B 19 eaidenciori B 20 etiam quod B 21 suscepit B 22 et unius B (om. de) 24 solitudine B 26 sufficere his d m. l 27 aspectu sui daret sed t sup. d adecr. m. 2 A )

15
nihil se de caede fratris scire responderit. adeo inscium facti sui deum arbitrabatur, ut crederet feralissimum nefas tegi posse mendacio. at aliter expertus est quam putabat. nam deum, a quo non existimauit uideri scelera cum occideret, sensit uidere cum damnaretur.

hic nunc requirere ab illis uolo, qui negant res nunc humanas uel respici a deo uel regi uel iudicari, an cuncta in his quae diximus e diuerso sint. puto enim, quod praesens est qui sacrificio interest, et regit qui Cain post sacrificia castigat, et sollicitus est qui ab interfectore interfectum requirit, et iudicat qui percussorem impium iusta animaduersione condemnat. in quo quidem etiam illud non incommode, uerum ne miremur nunc sanctos homines quaedam aspera pati, cum uideamus, quod iam tunc deus etiam per maximum nefas primum sanctorum sinit occidi. quae quidem qua ratione patiatur, neque humanae imbecillitatis est plena indage cognoscere neque nunc temporis disputare. interim probare satis est, omnia istiusmodi non neglegentia aut incuria dei fieri, sed consilio ac dispensatione permitti. nequaquam autem iniustum possumus dicere, in quo diuinum esse iudicium non possimus denegare, quia summa iustitia est uoluntas dei; neque enim ideo non iustum est, quod diuinitas agit, quia capere uim diuinae iustitiae homo non ualet. sed ad propositum reuertamur.

VII. Videmus ergo in his quae dicta sunt nihil incuria dei actum, sed quia quaedam ex his dispositio diuina ita ordinauit, quaedam patientia sustinuit, quaedam sententia uindicauit. sed non satis quidam forte existimant, haec quae dicimus nos probasse per paucos: uideamus an id ipsum manifestare possimus etiam per uniuersos. aucta igitur ac multiplicata humani generis multitudine simul et iniquitate, uidens deus, inquit [*]( 23 Gen. 6, 5 ) [*]( 1 decede AB responderat A 4 estimauit AB uidere d 5 hinc B 9 et om. B 11 condempnat ut paulo ante dampnaretur AB et sic in his uerbis fere ubique 12 nemeremur A 14 primum om. B m. 1 19 possi∗∗ A 20 possumus B 24 dei incuria B 30 uidens inquit deus AB; verba scri- )

16
scriptura sacra, quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, paenituit eum quod hominem fecisset in terra, et tactus dolore cordis intrinsecus, delebo, inquit, hominem quem creaui, a facie terrae.

consideremus quemadmodum in his omnibus et sollicitudo domini pariter et seueritas indicetur. primum enim ait \'uidens autem deus\', secundo \'tactus dolore cordis intrinsecus\', tertio \'delebo, inquit, hominem quem creaui\'. in hoc siquidem, quod uidere omnia deus dicitur, cura eius ostenditur, in hoc, quod dolet, terror irati, in hoc, quod punit, seueritas iudicantis. \'paenituit ergo deum\', inquit scriptura sacra, \'quod hominem fecisset in terra\', non quod deus huic sit obnoxius motui aut ulli subiaceat passioni, sed sermo diuinus ad insinuandam plenius nobis ueram scripturarum intellegentiam, quasi humano nobiscum affectu loquens, sub nomine paenitentis dei uim demonstrauit irati; ira est autem diuinitatis poena peccantis.

quid ergo post haec secutum est ? cum, inquit, uidisset deus terram esse corruptam, dixit ad Noe: finis uniuersae carnis uenit coram me, repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra. et quid postea? rupti sunt, inquit, omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt factaque est pluuia super [*]( 19 Gen. 6, 12 23 Gen. 7, 11 ) [*]( ptura sacra fort. delenda esse putat Halmius ut sit inquit nostrum \'heisst es\'; malui uero de transpositione cogitare haud raro et in A obuia, praesertim cum haec citandi ratio Saluiano sollemnis esse uideatur cf. III 8 bis; in primis aduerte priorem locum, ubi est: qui (sc. deus) iussit: maledici, inquit sermo diuinus, regnum etc., ubi maiore iure de glossemate in uu. sermo diu. cogitaueris; IIII 2; VI 5; ad Eccles. I 7. III 10. 12. 19 etc. 3 poenituit A qui alias plerumque pęnituit uel penituit habet; penituit (sic) B 10 deus s. I. B 11 punitur A 12 ergo inquit deum sacra scr. quod AB \'fort. inquit eum [scriptura sacra] quod\' Halmius; nos iterum transposuimus duo uu. ut supra g. 31 15 ueram ex rerum in v corr. Brassicanus: rerum AB 16 intelligentiam hic et A 20 terrae s. scr. m. 1 carnis B 23 cata∗∗∗ apertae A )

17
terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. et paulo post: consumpta est omnis caro, quae mouebatur super terram. et deinceps: remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in area. hic nunc requirere ab illis uolo, qui incuriosum rerum humanarum appellant deum, an illo tempore uel curasse eum terrestria credant uel iudicasse? puto enim non iudicauit tantum sed etiam dupliciter iudicauit; nam et dum seruat bonos pium se retributorem, et dum condemnat malos seuerum iudicem comprobauit.

sed haec forsitan apud stultos, quia ante diluuium, id est, quasi alio quodam saeculo gesta sunt, minus auctoritatis habere uideantur: quasi uero aut tunc alius deus fuerit aut postea eandem mundi curam habere noluerit. possum quidem diuino munere per singulas post diluuium generationes probare quae dico, sed et enormitas uetat et tamen certa quaedam ac maiora sufficiunt, quia, cum idem sit absque dubio maiorum pariter ac minorum deus, id profecto intellegendum est in minoribus, quod in maioribus comprobatur.

VIII. Igitur cum post diluuium generationi hominum benedixisset deus, immensam hominum multitudinem benedictio ipsa generasset, loquitur ad Abraham dominus e caelo, iubet ut deserat terram suam, inquirat alienam. uocatur sequitur adducitur conlocatur, fit de paupere locuples de ignoto potens, infimus peregrinatione excellentissimus dignitate. sed ne haec tamen, quae ei data a deo fuerant, muneris tantum uiderentur fuisse non meriti, qui laetabatur prosperis probatur aduersis. sequitur quippe labor periculum timor: uexatur commigratione [*](2 Gen. 7, 21 21 Gea. 12, 1 ) [*](5 humanarum 8. I. m. 2 B 6 terrestria ex terrestrium corr. in v Brassicanus : terreetr#u» A terrestrifl B (\'terrestrium haud scio an recte ut sit graecimus\' Halmius.cf. infra c. VIIII init.: curare pariter res humanas deum; quod antecedit humanarum corruptelae causa fuit) 10 cdprobauit d Sprobauit B 11 quo*dam (sic) v: quondam AB 12 aut om. B alius deus tunc B 14 per aingulas B m. 2 add. 18 conprobatur B 20 inmensamque B 21 iubens ex iubet in v Brassianus 25 uideretur B 26 non fuisse meriti B ) [*]( VIII. ) [*]( 2 )

18
fatigatur exilio, contumelia adficitur uxore priuatur immolari sibi deus filium iussit, pater obtulit et quantum ad definitionem cordis pertinet immolauit. rursum exilia rursum metus, Philistinorum inuidia Abimelech rapina, multa quidem mala sed tamen paria solacia: nam etsi a plurimis adficitur, tamen de omnibus uindicatur.

quid igitur? in cunctis istis, quae memorauimus, num deus non est et inspector et inuitator et ductor et sollicitus et sponsor et protector et munerator et probator et sublimator et ultot et iudex? inspector quippe est, dum ex omnibus unum eligit, quem meliorem uidit; inuitator, dum uocat; ductor, dum ad ignota perducit; sollicitus, dant ad ilicem uisitat; sponsor, dum futura promittit; protector, quia inter gentes barbaras texit; munerator, quia locupletauit; probator, quia temptare asperis uoluit; sublimator, quia potentiorem omnibus fecit; ultor, quia eum de aduersariis ultus est; iudex, quia dum ulciscitur, iudicauit.