Epistulae

Ruricius I, Bishop of Limoges

Ruricius I, Bishop of Limoges. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

I. DOMNIS SUBLIMIBUS ET IN CHRIBTO DOMINO DEUINCTISSIMIS FRATRIBUS NAMATIO BT CERAUNIAE RURICIUS.

Antiqui sapientes amicos duos unam animam habere dixerunt, quod ualde uerum esse ego praedico proboque. nam postquam a uestra germanitate discessi, diuisum esse me sentio partemque meam uobiscum resedisse cognosco nec absentibus uobis integer esse mihi uideor. et cum me in me non inueniam, apud uos me ad uos reuersus inquiro atque ibidem, quantum mei uobis reliquisse, tantum uestri mecum abstulisse conspicio. et ita, priusquam fiat annuente domino pignorum nostrorum uotiua coniunctio, animorum inter nos facta iam diuisio, quae diuisio amplectenda magis est diligentibus, quam uitanda, per quam fit in cordibus eorum caritatis integrae sincera transfusio, cuius ego uinculis conligatum a uobis esse me gaudeo et talibus catenis uinctus exulto obstringique me earum nexibus magis cupio, quam resolui, quibus et uos constrictos esse confido. redeuntibus itaque uobis salue largissimum dico et ex omnibus gratias agens derelinquo, quae ad praeconium uestrum pertinent. idcirco me siluisse significo, quia in [*]( 4 sublimis omisso et S, sublimissimis v 5 namacio S 6 antiquiconspicio et] cf. Buric. II 10 7 ego om. v 9 residisse S absensibus r S1 corr. 10 integrum infra II10 mihi v, me SKr. 11 euersus S 12 mei uobis scripsi, me iubes S, me uobis Kr. ex epist. II10 abstullisse S 13 conspitio S 15 diuisio v in notis, diuino S 18 eorum SKr. 19 constrictus S 20 uobis scripsi, uestris S 22 úññ S, nostram r )

373
propriis laudibus, sicut dicitur, est odiosa iactatio. uestra enim laus mea facta est et ideo, ut dixi, de magnanimitate uestra tacere melius duxi, quia, quicquid de nobis dixero, mihi uideor contulisse.

II. DOMINIS SUBLIMIBUS ET IN CHRISTO DOMINO DEUINCTISSIMIS FRATRIBUS NAMATIO ET CERAUNIAE RURICIUS.

Inter reliquas grates, quae a me nobis iure referendae sunt, praesentia ac uisitatione patroni communis domni Postumini ingentes gratias ago, quod hospitiolum nostrum fecistis ipsius orationibus inlustrari, quia, dum nobis exhibet fidem, nobis tribuit benedictionem. et licet fuerit uigilantissimus inspector, inportunissimus exactor, districtissimus exsecutor, lenia tamen haec omnia gratia uestra et sanctitatis suae ponderatione pensauimus, quia, sicut scriptum est, caritas omnia sustinet, caritas numquam excidit, praesertim cum hoc, quod uisus (est) exigere, nobis eum credimus dei beneficio contulisse. itaque eo propitia diuinitate remeante non, quia necessariae essent, sed, quia ipse uoluit, dedi, quibus indiuiduae germanitati uestrae salue largissimum desiderans dico et iter meum uestrumque conspectum mente praeuenio atque omnia, sicut iussistis et dignum ac debitum fuit, inspecta, tradita, firmata significo. nec uereor, quod debeat animos uestros uel aliquantisper offendere, quod unum uocabulum de libello dotis uidetur esse subtractum, cum hoc, quod deest numero, non solum conpensatum, sed etiam auctum agnoscatis in merito. [*]( 15] 1 Cor. 13, 7. ) [*]( 1 iactantia v 6 sublimis S, sublimissimis v deuictissimis S 7 namacio S 8 gratis S corr. 9 presentia S ante praesentia Luetjohann pro suppleuit, Kr. lacunam indicauit uisitatione Luetjohcmn, usi,lil one S (tati eras. ?) patrono 81 10 hospiciolum S nostrum Luetjohann, uestrum S 14 sanctitatis v, scitas S 16 presertim S 17 est addidi, om. S 18 propitia diuinitate Luetjohann coll. II63, propria diuinitate 81 (ciuitate S2), propria ciuitate v 19 ipse om. v indiuidue S n 20 et om. v 23 aliquatisper S 24 uident v 26 agnoscatis scripsi, agnoscitis S marito Kr. )

374

III. DOMNIS SUBLIMIBUS ET IN CHRISTO DOMINO DEUINCTISSIMIS FRATRIBUS NAMATIO ET CERAUNIAE RURICIUS.

Quam grauiter sim de luctu uestro nuntii atrocitate perculsus, facilius uos pro mutuo potestis amore conicere, quam ego possim litteris intimare, quia animus nimio maerore confectus, quod horret recolere, renuit expedire. doleo, fratres deuinctissimi, tam acerbo casui uestro (et) ex toto corde conpatior. nam etsi ad praesens a nobis disparatus sum corpore, tamen semper mente coniungor et, dum a nobis animo non recedo, planctibus uestris interesse me credo, quia secundum diuinam sententiam, quod patitur unum membrum, omnia membra conpatiuntur in corpore. nos enim non solum fide concorporamur in Christo, sed etiam filiorum coniunctione conectimur. unde etiam, si aurarum tanta intemperies permisisset, ad solandos uos pro epistulis ipse uenissem.

Sed quid facimus, fratres optimi, quod diuinae resistere iussioni, sicut uirtute non possumus,. ita nec uoluntate debemus et omni aduigilantia praecauere, ne, dum dulcia nobis pignora nimio dolore deflemus, blasphemi aut quodam modo iniuriosi inueniamur in domino et grauius animam nostram auctor ipsius mortis inuenta occasione confodiat, quam carorum amissione percussit? ideo in omni amaritudine uel dolore ad illum nobis refugiendum est et ad illum omnes casus nostri toto corde referendi, qui sanat uulneratos, qui releuat maestos, qui consolatur adflictos, et illa sancti Iob sententia omnino dicenda est: dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino [*]( 11] 1 Cor. 12, 26. 27] Iob 1, 21. ) [*]( 2 diuinctissimis S 3 namacio S cerunię S 4 nunti S 7 rennuit S 8 diuinctissimi S aceruo S et ex scripsi, ex S, et v Ie 9 presens S disparatus S (se man. alt.) cf. II36, separatus v 18 conua paciuntur S 14 concorporam S 15 curarum v 17 sed quid - p. 375,9 assumptum cf. II 39 obtimi S diuine S 19 precauere S 21 ui- O deamur v 22 mortis cf. II 39, meritis S 24 tot S refendi S, corr. v 26 sententia sancti lob v )

375
placuit, ita et factum est, sit nomen domini benedictum. haec ergo, domini pectoris mei, scribere uobis idcirco praesumpsi, ut dolorem communem, quem sciebam, quod uerbis meis mitigare non poteram, uel diuinis eloquiis utcumque moderarer. et uere non minimum potestis capere de Christi uoluntate solatium, quod, quatenus ipsum inmaturus manebat interitus, talem eum est dignatus assumere, qualium regnum dixit esse caelorum, ut et patronum haberetis ex filio et minus doleretis amissum, quem a domino uidebatis assumptum.

IIII. DOMINIS SUBLIMIBUS ET IN CHRISTO DOMINO DEUINCTISSIMIS FRATRIBUS NAMATIO ET CERAUNIAE RURICIUS.

Saepius, carissimi fratres, per communis luctus acerbissimum casum uobis scribere aut ad uos uenire disposui, sed semper me et ab itineris procinctu infirmitas corporis et ab epistulari officio nimius dolor cordis retraxit. nam si quando ad scribendum animum sum conatus intendere, statim sensus horruit, mens refugit et ita mihi pro sermonibus semper fletus occurrit, ut prius paginam lacrimarum imbre perfunderem, quam stilo pingerem, sicut dixit ille paternam indicans de filii amissione pietatem:

Bis conatus erat casus effingere in auro, Bis patriae cecidere manus, uel quod potius a me dicitur, quoniam negabat consolari anima mea. haud iniuria. perdidi enim filiam, quam et me suscepisse et uos genuisse gratulabar, perdidi uitae solatium, posteritatis spem, decus familiae, cordis gaudium, lumen oculorum. nec simplici sum orbitate perculsus. nam cum filia [*]( 8] Matth. 19,14. 23] Uerg. Aen. 6, 32 sq. 25] Psalm. 76, 4. ) [*]( 3 presumpsi S quo S 5 moderarer et uere] moderare uere Sl, moderarem & uere S2, moderarer uere Kr. 6 ouatenus S 7 tale meum S assummere S 12 diuinctissimis S 13 namacio S 14 p S, propter v aceruissimum S 17 offitio S 18 conatus sum v 21 fili S 26 aut 8 29 filii S )

376
et fratres amisi, quorum me solabar affectu, quorum me coniunctione iactabam. disrumptum est, fratres carissimi, uinculum germanitatis nostrae, ablatum uobis est pignus mutuae caritatis. hei mihi, fratres optimi, dum depositum uestrum, cuius me traditione ceperatis, amitto, una uos perdidi et ideo in unius necessitudinis gradu complurium mihi necessitudinum solatia sublata suspiro.

Solam tamen patriam, quae mihi per ipsam adquisita fuerat, non amittam, qui hanc mihi potissimum terram, quam illa corpore suo occupauit, patriam iudicabo. sed quo inmemor officii, memor gratiae dolore inpellente progredior et tempore aliquatenus uulnus obductum rediuiua recordatione tamquam noua sectione rescindo et, qui consolari uos potius per diuina promissa cupiebam, consolationem ipse non capio? causas tamen uobis recidiui huius doloris exponam. utcumque enim animus maerore confectus recipere consolationem apostolica exhortatione iam coeperat, qua ait: nolo uos ignorare, fratres, de dormientibus, ne contristemini, sicut ceteri, qui spem non habent, sed, ubi infelix noster communis aduenit et eum sine ea, qua prius splendebat, gemma conspexi, per quam mihi et acceptior esse solebat et gratior, et quasi ornamento proprio spoliatus mihi et indecorus apparuit. nouit ille, fratres carissimi, qui cordium occulta rimatur, quod ita mihi dolor repente geminatus est et ita mihi per singulos dies de tanta indole illius et istius desolatione affectus duplicatur et luctus, ut nec hunc aspicere (nec) illius meminisse sine lacrimis queam et propheticum illud saepius dicam: quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum? sed ille populi sui peccata deflebat, ego uero propria, quae et me et uos pondere suo et numerositate presserunt, ego ut illius mortem et meam uitam, illam defunctam et me superstitem plangam. [*]( 17] 1 Thess. 4, 12. 27] Ier. 9, 1. ) [*]( 1 solebar S 2 disrumtu 8 4 obtimi S 5 pdedi 8 10 offitii S 14 capio v, cupio SKr. 15 uobis v, uos S 17 quae v fratres ignorare v 18 nec S contristimini S 21 acceptiores se solebant S, corr. v 25 duplicatus est v 26 nec add. v, om. S 27 illu S, illum Kr. 29 que 8 31 ut ante illam inserit Mommsenus )

377

Longe aliud tibi, uenerabilis soror, quasi de nostris meritis praesumebas, cum tantum tibi nimia caritate decepta de nostris orationibus me refellente promitteres, ut et domum tuam nostra intercessione saluandam et filiam per me, ut ita dicam, fore crederes inmortalem. sed cito apparuerunt merita mea, quae et me inremediabili uulnere sauciarent et te secus, quam oportuerat, de peccatore credentem tanti pignoris orbitate percuterent. uel nunc certe, in Christo domino uenerabilis soror, et te falsa credidisse et me uera dixisse cognosces. sed nimium diu inmemores praeceptorum caelestium humano dolori praebemus adsensum. ad diuina nobis praecepta redeundum est, ne ita plangamus corpore mortuam, ut ipsi corde moriamur. discedentes ergo paululum de praesentibus rursum futura cogitemus, ut, quos infirmant praesentia, futura corroborent. nos debemus, fratres carissimi, illam ferre condicionem humanae fragilitatis, quam et prophetae et apostoli et sancti iustique omnes uel, quod maius est, omnium dominus noster suscipere dignatus est. deplorare, sed magis deo gratias agere et gaudere nos conuenit, quod filiam, qualem uoluimus, quamdiu is, qui dederat, permisit, habuimus et, qualem uoluimus, non perdidimus, sed ad Christum ipso iubente praemisimus. habere enim filios generalis est beneficii, bonos uero habere specialis est praemii, sicut uiuere commune est omnium, bene uero uiuere et bene discedere de hac uita paucorum est, non tamen naturae conditione, sed culpae, nec diuina praescriptione, sed propria uoluntate.

Et ideo non turbetur cor nostrum nec filiam pro amissione, sed pro desiderio defleamus, ne aut promissis dominicis increduli aut praeceptis obnisi esse uideamur. fleant liberos suos, qui spem resurrectionis habere non possunt, quam eis perfidia [*](2 presumebus S 3 promitteris S et om. v tuum S 5 crederis S 11 prebemus S precepta S 13 discendentis ergo S presentibus S 14 corroborarent S, corr. v 19 nos Luetjohann, non S qualem] quidem add. v uoluemus S quam diuis S 20 pmisit S, promisit v qualem uoluimus] quidem mutauimus v 22 beneficu S bonus S 23 premii S uere S 24 discendere S 25 prescriptione 8 28 nec ut v dominicis promissis v 29 praeceptis obnisi Mommsenus, preceptis obtimi S, praecepti obliti v )

378
sua ademit, non diuina sententia. fleant mortui mortuos suos, quos in perpetuum aestimant interisse, illi nullam maeroris sui habeant requiem, qui non credunt esse requiem mortuorum. nobis uero, quibus et spes et portio Christus est, spes in terra morientum, portio in regione uiuorum, quibus mors ista non naturae, sed uitae praesentis est finis, quia eam in melius credimus esse reparandam iuxta apostoli sententiam: cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, cum propheta dicendum est: dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino uisum est, ita factum, sit nomen domini benedictum, quia tenenda est in temptatione paenitentia, ne cogat aut ore aut corde delinquere.

Fletus itaque nostros fides prompta detergat, quia credimus caros nostros uitam non tam perdere quam mutare, relinquere saeculum aerumnis et luctibus plenum et ad regionem beatitudinis festinare, exire de peregrinatione laboriosa et ad quietis patriam peruenire, unde et propheta dicit: educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo.

Credite mihi, fratres carissimi, quia illa iam de sua quiete secura de nostra est salute sollicita. quae si nobiscum posset miscere conloquia, hoc diceret: nolite, pii parentes, nolite me flere nec ingrati tam benigno domino planctibus nimiae dilectionis existere. esto, habuerit tempore meae arcessitionis hoc pietas, iam debet dolorem uestrum fides cum tempore temperae, quia, etsi nobis mortua sum, deo uiuo. aut numquid uos magis potestis amare quam dominus, qui me fecit, quomodo uoluit, redemit, quia uoluit, et, quando uoluit, pro sua pietate suscepit? aut quod magis doloris uestri potestis habere solatium, quam quod dominus noster unicum filium suum pro [*]( 1] Luc. 9, 60. 7] 1 Cor. 15,54 (53). 9] Iob 1,21. 17] Psalm. 141,8. ) [*]( 1 adimit v 2 quos Luetjohann coil. II46, quod S interrisse S nulla S 5 morientium ex morientum S porcio S 6 presentis S eam ex enim ? S 12 aut ore v, auctore S 13 nostro S, uestros o prumta S 14 pdedere S 15 aerumnis] cernimus v 20 possit S 21 dicere S 23 habueret S arcisitionis S 26 quomodo uoluit redemit Mommsenus, quo modo noui \',tremit redimit S, qui me donauit uita, emit, redemit v )

379
nobis est tradere dignatus ad mortem? et cum filius dei secundum carnem mori uouerit, homo tam acerbe debet conditionem humanae sortis excipere? quam ob rem, piissimi parentes, uestra potius peccata deflete et de satisfactione uestrorum criminum cogitate, ut, si me in Christo diligitis, quia me uere diligere non potestis, nisi in domino diligatis, in sinum patriarchae uenire mereamini, ubi dominus pro innocentiae me meae puritate et pro sua pietate constituit, quia misericordia eius melior est super uita, ut ibidem non falsis, sed ueris, non temporalibus, sed aeternis gaudiis pariter exultare possimus.

Talibus oportet, ut nos, optimi fratres, et his similibus praeceptis ac sponsibus dominicis consolemur, quia, sicut apud dominum futura iam facta sunt, ita fidelis catholicus promissa caelestia, quae tempore suo implenda confidit, debet iam quodam modo habere praesentia, spe praecipere, possidere fide, operibus obtinere. haec enim sunt, quae nobis exhibent in maeroribus solatium, in contrariis fiduciam, in prosperis moderationem, ne aut extollamur secundis aut cedamus aduersis aut tristibus consumamur.

Haec ergo, fratres carissimi, transmittenda uobis ad communem quandam consolationem haud sine magno animi dolore dictaui. nec me paulo latius protrahere sermonem affluentia uerborum conpulit, sed aestus animorum, ut desiderium, quod recordatio accenderat, commemoratio diutina crebra leniret. et in hoc etiam parem gratiam erga communem filiam conprobemus et, sicut nos eius uita deuinxerat, ita eius memoria in eadem dilectione custodiat. [*]( 8] Psalm. 62, 4. ) [*]( 2 acerue S 3 humane S 4 uestra|| S deflere S1 6 sinu|| S (s erasum) 7 me add. Momniseniis, om. S 10 temporalibus S (rali in ras.) 11 uos v 12 sponsionibus v consolemus S, fort. recte 13 promissae S 14 etiam v 15 precipere S 16 noti rexhibent S 18 aut aut cedamus S 21 haud Luetjohann, ut S, non v 22 ne S 23 ut v, et S 24 commemoratio diutina cebra S, aoerba commemoratio diutina Mommsenus et delet Mommsenus 25 ergo S 26 num ut pro et scribendum ? deuixerat S 27 dilectionem S )

380

V. DOMINO SUBLIMI ET IN CHRISTO DOMINO DEUINCTISSIMO FRATRI NAMATIO RURICIUS.

Qui occasionem scribendi pro necessitudinis iure perquirimus, oblatam praetermittere non debemus, ut reddat nobis quandam praesentiae portionem sermo mediator, qui emittitur et non amittitur, tribuitur et habetur, uidetur discedere nec recedit, a me dirigitur, a te suscipitur, a me scribitur, a te legitur nec tamen diuiditur, cum quasi diuisus integer utriusque corde teneatur, quia uerbi more diuini traditur et non egreditur, confertur indigenti et non aufertur auctori accipientis lucrum sine dispendio largientis, ditans inopem nec attenuans possessorem.