Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

7. Quia ergo destruximus ea quae aliena sunt a religione uerbi dei et in gregem porcorum reiecimus multiformem legionem, quae et praecipitata est in profundum, nunc quod ad nos ipsos pertinet uideamus. illud est ergo quod primum considerandum puto, quaenam sit ista tanta erga sola uerba contentio. quae linguae prurigo est, quae tanta inpatientia? quid est quod manibus adtractis et conligatis linguae solius opera et arma proferimus? caritatis studium cessat, castitatis uirginitatis misericordiae aut deest aut, si et sit in aliquibus, uel rarum est uel minus uiget. 1» [*]( O ) non est tanta cura psallendi, non uigiliarum, non orationum, non in obsecrationibus flendi studium, non corpus humiliare ieiuniis, non per intentam orationem ascendere ad deum — non quae deteriora sunt melioribus iungimus, limum dico spiritui, non meditationem mortis habemus in uita, non accendimur ut uitiis dominemur memores supernae cognationis —, non furorem uincere uel iracundiam cohibere, non adrogantiam deicere uel inrationabilem tristitiam depellere, non libidinem refrenare, non risus intemperantiam, non oculorum lasciuiam resecare, non auditus intemperantiam, non inmoderationem uerbi, non uani- tatem cogitationum retundere uel earum quas nobis suggerit inimicus uel quas ipse capit ex nobis, ex quibus utique, sicut scriptura dicit, per corporales sensus tamquam per fenestras [*]( 8 cf. Luc. 8, 30—33 28 cf. Hier. 9, 21 ) [*]( 1 uideantj debeant Cv, spat. uac. in 0 2 hec v 4 domus 0 7 di­ struximus 0 relegione 0 8 multiformam 0 legionem (λεγεω̄να)] relegionem 0 religionem Cv 9 ad nos ipsos (rcpos .r\'ip.a; atJtoú;) V ipsos om. OC 10 est om. V primo V 12 prorigo OC inpatientia est V 13 adtrahitis OC proferitis (mus s. tis) 0 15 et si*t C adsint fl parum V 17 humilare v 18 ieieniis O 19 mulieribus 0 20 accendimur] accingimur mauult Engelbrecht 21 cognationis (vrfi «vajitev EtrfsvE\'>/;)] cogitationis Vv cogitationes C 28 sensus 0 )

273
introducit mortem. sed e contrario his omnibus uitiis libertatem quo uolunt et quomodo nolunt concedimus euagandi et solam in disputationibus et quaestionibus uidemur nobis seruare cau­ telam.

8. Et quidem, o loquax dialectice, interrogabo te paululum aliquid, tu mihi responde, ut ait ille qui per turbinem et nubem loquebatur ad Iob. nonne multae sunt mansiones apud deum? puto te non negare quod scriptum est. quid igitur? repleri oportebit has omnes an aliquas quidem repleri, alias autem non, ita ut maneant uacuae et uideantur inaniter praeparatae? scio quia concedes hoc quod omnes replendae sint; nihil enim ina­ niter a deo factum fateberis. hoc ipsum autem quod dicimus [*]( 2 ) mansionem quid putas lntellegi debere? nonne requiem et glo­ riam, quae reposita est beatis? non aliud esse dabis ut opinor. si ergo de hoc certum est, sequitur ut inquiramus si est aliquid quod istas ipsas unicuique nostrum conciliet mansiones. esse procul dubio necesse est. quid ergo illud erit quod ad diuersas unumquemque prouocat mansiones? nonne gestorum diuersitas et propositi secundum mensuram uniuscuiusqne fidei in hac luce transacta, quas etiam uias appellare mos est scripturae diui­ nae? quid igitur? per omnes istas uias iter nobis agendum [*]( 3 ) est an per aliquas ex his? si quidem possibile esset, unum per omnes ingredi esset beatum; sin minus, quam potest per plures, certe uel per aliquas; si ne id quidem, per unam saltim recte tantum et emendate incedere. si ergo audias unam esse uiam [*]( 5 cf. Iob 38, 3 7 cf. Ioh. 14, 2 25 cf. Matth. 7, 13-) [*](2 et alt.] ut V 3 uideamur V cautellam 0 5 0 loquax dia­ letice V o loquax o dialectice OCv interrogabo te paululum aliquid, tu mihi responde (epcarrjaio OE TT jjuxpov, ob as anoxpivai) V interrogabo te, responde paulolum (polulum C) aliquid tu mihi OCv 7 mansiones sunt V 8 quid igitur] qui diligitur V 9 oportebat Cv 10 uacuae] uae uae C \' 11 concedis V sunt V 16 quod istas] quo discas 0 quod dicas Cv conliet 0 conlidet C celi et v 18 peruocat V 19 pre­ positi C mensuras v fide C 20 transacta V tracta C tractata est 0 tractatas v uias om. C 21 istas omnes V 22 aliquas] illas alias quas OCv est OCv 23 si minus OC si id minus v 24 sal­ tem v 25 incederent V ) [*]( XXXXVI. Ruflni pars 1. ) [*]( H )

274
et hanc ipsam angustam, quid tibi uidetur indicari? nonne una uia pro unitate uirtutum sentienda est? una etenim est uirtus, etiamsi diuidi uideatur in plures. angusta autem dicitur [*]( 4 ) propter labores et quia non est multis m promptu. quid ergo, carissime? si multarum uiarum diuisio et rursum unius con- strictio atque congregatio talis est qualem superius diximus, qua tandem uel inperitia uel intemperantia in istas nos angu­ stias coartamus, ut tamquam in summa penuria positi relictis omnibus uiis, quas sermo dei nos edocet, hanc solam urgeamus et in hac una nosmet ipsos coangustemus, quae in disceptatione et sola uerbi disputatione consistit et quae magis, ut mihi uide­ tur, non tam sapientiae ac scientiae studiis quam uitio loqua­ citatis expetitur? nonne de his uos increpat beatus apostolus Paulus, qui post enumerationem spiritalium gratiarum repetit et dicit: numquid omnes apostoli? numquid omnes pro- phetae? numquid omnes magistri? et reliqua.

9. Esto tu excelsus aliquis et excelsorum superior et supra nubes ascende, si libet, et inuisibilia conspicare et ineffabilia sermone conplectere, supra Heliam adsumere et supra Moysen facie ad faciem uide, si potueris, deum, supra Paulum quoque ad tertii caeli eleuare fastigia: cur et alios sub die uis sanctos [*](2 ) plasmare? cur theologos sub momento temporis facis, qui d« diuina natura disserant, cum suae adhuc uitae sint penitus ignari, ut putes eos uelut inspiratam a te magis quam elucu­ bratam suscepisse doctrinam, et inperitorum uerbis quam plu- rimos agis conuentus? ut quid araneis conligas infirmos et [*]( 15 I Cor. 12, 29 17 cf. II Cor. 12, 2-4 19 cf. IV Reg. 2, 11 cf. Ex. 83, 11 20 cf. II Cor. 12, 2 ) [*]( 1 qui OC nonne om. C 3 diuidi uideatur] diuiditur OCv an­ gustas O 4 prumptu 0 5 karissimae O rursus OCv 6 qua­ liter v 7 uelim peritia V 8 relicus 0 reliquas C 9 docet OCv 10 coangustamus C 11 et alt. om. V 12 loquatitatis OC 13 ex­ peditur C nos v increpabat uos V 17 aliquis om. OCv 18 ascen­ des OC 19 adsummere C mosen C 21 ad] a O, om. V eleuare v cum cod. Monac. 3787 eleua C euade OV festigia 0 uastigia C dies 0 sanctos (dyioog) om. OCv 24 insperatam V 26 couuentos OC areneis 0 conligigas 0 )

275
contrahis uelut sapientiae eis aliquid largiturus? ut quid examen uesparum aduersum fidem concitas? ut quid dialectica religi­ onem decorare se credit, ubi magis per dialecticam religio foe­ datur? illa nobis quodam modo nunc Gigantomachia fabulosa [*]( 3 ) reparatur, dum aduersum deum pugnatur in terris; et dum omnis sermo cum quaestione profertur, fit iam lingua bellatrix, uerba sunt iacula, sermo est gladius, tota die absque ullo fine pugna­ tur et interdum mutuis uulneribus inter se uterque proster­ nitur. sed si tantus est amor huius belli, si tanta cura certa- minis, si dialectici proelii capere iuuat triumphos, desistamus, quaeso, a ciuilibus bellis: externa atque hostilia bella subeamus.

10. Dimicemus aduersum Pythagorica silentia et Orpheicas destruamus fabas. confutemus praesumptam illam Pythagori­ corum de magistro sententiam: cnbioi [q;a, arguamus Platonis ideas et transfundendae per diuersas corporum species animae opinionem, quam νισωτάμωσνετεμ uocant, et circuitus quosdam per diuersas uitas animarum nostrarum et reminiscentias et cetera his similia. inpugnemus Epicurum deum non sentientem [*]( 2 ) et prouidentiam denegantem; dicamus aduersum atomos eius et libidinem, quam contra decus philosophiae summum bonum esse pronuntiat, et expugnemus. arguamus Aristotelis angustam de prouidentia sententiam et artem uerborum eius infidelem et rationes, quas de anima protulit, et dogmata humana potius quam diuina. inclinemus elatum Stoicorum supercilium, Cyni­ [*]( :) ) corum de triuio uilem et gulae deditum ritum. expugnemus [*]( 1 largituros 0 2 dialetica 0 dialeticam V 3 dialeticam OV 4 nunc om. V 5 auersum OC dum alt. om. V 6 iam om. OCv 9 amor scii huius heli C belli] prohaeli 0 prelii v 10 dialetici V 11 haestema (he- C) OC 12 phithagorica 0 orfeicas codd. 13 distruamus 0 destuamus C fabas (xoap.ou;)] fabulas codd. v pythagorum 00 14 de] da OC W ri;5 ssct] quod est ipse dixit 00 quod et ipse dixit v 15 et om. OC transfunde C transfundendas v 16 METEN- CUUMATIUC inuocant V esse nocymatos inu. 0 esenocymatos inu. C eseno­ "rymatos inu. v 19 prouidentia denecantem O atomos (axojxciug)] uitam OCv 21 et om. V aristotilis Vv 25 de tr. uilem] et uilem et publicum V gele C gaelae 0 detitum C ) [*]( 18* )

276
uanitatem ridiculosis fabulis plenam eorum qui multitudines adserunt deorum, qui sacrificiasimulacrisofferunt, quidaemonibus malis et bonis libant. moueamur aduersum eos qui diuinationes, qui auspicia, qui augurationes, qui inuocationes daemonum ceteraque similia portenta mirantur. desudemus aduersum eos, qui uitas suas astrorum motibus uel cursibus pensant, qui suam neglegentiam atque desidiam fato et astris deputant et incon­ prehensibilem diuinae prouidentiae dispensationem fortunae casi- [*]( 4 ) bus caecae, ut aiunt, et ludentis adscribunt. quodsi indigna tibi haec uidentur et parua, aduersum quae disputationum tuarum tela contorqueas uelut a multis saepe conuicta et frequenter elisa, et iuuat magis in nostris et propriis exerceri, ego tibi etiam in his apertos praeparabo certaminum campos. disputa de mundo uel mundis, de materia, disputa de anima, de rationa­ bilibus naturis, de resurrectionis gloria, de iudicio, de retributione,[*]( 5 ) de passionibus Chnsti. de his etenim et conprehendere quod uerum est inutile non erit et errare in aliquo periculum non habet a deo. et in hoc accipiemus gratiam nunc quidem paruam pro uiribus, postmodum uero etiam perfectiorem in Christo Iesu domino nostro, cui est gloria et potestas in saecula saeculorum. amen. [*]( 2 simulachris V 3 et bonis om. V 4 demonam OC 5 his simi­ lia V 7 negligentiam C adque desideriam facto C reputant OC 9 cecate V ludentes V quod C 10 uidetur OC 12 et exeeri C 13 de mundo uel mundis (rcspt XOOJJIOO T; XOOJIIDV) cf. p. 30, 14] de mundis V de mundo (i s. 0) 0 de mundi Cv 14 pr. de om. OCv uoc. anima fin, V 15 glorie C gloriae 0 16 enim v 17 alico OC 18 habebit v accipiemus (evtso^ofi.sfta)] accipientes 0 accipienter C accipiet v 19 per­ fectiorem (xsXstoTspov)] perfectionem OCv 21 amen] add. EXPLICIT CONTRA ARRIANOS C Explicit liber. B. Gregorii Nazanzeni episcopi translatus a quoda Rufino v )
277