Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

1. Ad eos qui in sermone callent sermo nobis est et de scrip­ turis incipiam. ecce ego ad te, inquit, contumeliosa. sunt etenim quidam auribus prurientes et lingua, iam uero, ut uideo, etiam manu, qui profanis uocum nouitatibus et quaestionibus atque obiectionibus falsae scientiae uerborum pugnas ad nul­ lam utilitatem mouent. ita etenim nominat Paulus omne quod in uerbis superfluum est et curiosum, quia ipse uerbi breuiati praedicator est et adsertor. isti ergo, de quibus sermo nobis [*]( 2 ) est, et maxime Arriani, utinam quidem, sicut linguam et uolu­ bilem habent et uehementem, ita etiam uerbis rectis et proba­ bilibus uterentur et aliquantulum etiam circa opera mandatorum dei uacarent! minus fortasse sophistae quidam in uerbis essent et de scripturarum simplicitate controuersias commouerent.