1. Linguam nostram soluit alacritas et hominum legem contemnimus propter sancti spiritus legem nec cedimus cui- quam, sed pacis iam uerba proferimus. ante hoc, dum aduer sum se membra certarent, dum sanctum et uenerabile corpus Christi diuideretur et scinderetur in partes, cum paene ossa nostra dispersa essent secus infernum et. uelut crassitudo terrae aratro pessimo disrupta sulcis profundioribus scindere- tur, cum indiuisibilem et insecabilem tunicam Christi, quae desuper fuerat contexta per totum, disrumpens inimicus et scindens hoc nobis ministris agere praeualuisset, quod per illos facere non potuit, qui crucifixerant Christum: cum, inquam, [*]( 2 ) haec ita essent, tunc ego posui custodiam ori nieo et labns meis silentium dedi, quoniam quidem uidebam consequens esse prius opere philosophiae purgari debere mentem et ita demum aperire os et adtrahere spiritum atque eructare uerbum bonum et loqui dei sapientiam perfecte inter perfectos; hic enim mihi ordo spiritalis uidetur esse sermonis. siquidem secundum sententiam sapientissimi Salomonis omni rei tempus [*](7 cf. Ps. 140, 7 10 cf. Ioh. 19, 24 14 cf. Ps. 38, 2 17 cf. Ps. 118, 131 cf. Ps. 44. 2 18 cf. I Cor. 2, 6 20 cf. Eccle. 3, 1 ) [*]( 3 alagritas Ca..c. homiiifm Ca.c. 4 cotemnimus R contempnimua Cv 5 pacis] paucis R 6 uenerabile et sanctum V 7 et] ac OA S et om. A 9 dirupta 110 scind.retur Ra.c. 10 inuisibilera R 13 crucifixerunt A cQi R 14 e*go 0 ori meo in labiia meis R 16 operi R phylosophiae (so s. I.) 0 purgare R debere men tem-demum aperire om. V 17 os] eos V 19 spiritualis A 20 sale monis v ) [*]( XXXXVI. Rufini pars 1. ) [*]( 14 )
238
hanc enim in primis a nobis deus requirit hostiam: puritatem et cor contribulatum [sacrificium deo est1 et sacrificium laudis. uult enim nos esse nouam creaturam in Christo et nonum hominem et quaecumque huiuscemodi refert scriptura diuina.
[*]( 2 ) est ergo prima sapientia despicere et contemnere sapientiam istam quae in uerbis est et conplexionibus uel calliditate ser monum uel quae captiosis syllogismis et contradictionibus inanibus nititur. ego autem opto quinque uerba in ec clesia loqui in sensu meo, ut et alios instruam, quam multa milia uerborum in lingua et in tali uoce tubae, quae non dat significantem uocem, ut ad bellum
[*]( 3 ) spiritale praeparet militem meum. hanc ergo ego conlaudo sapientiam et hanc conplector, per quam ignobiles facti sunt gloriosi et per quam abiecti ad honorem uenerunt et in qua piscatores uniuersum orbem terrae euangelii retibus conclu- serunt uerbo consummato et breuiato sapientiam quae de-
[*]( 4 ) struitur superantes. non enim qui in uerbo sapiens est iste mihi sapiens uidetur neque qui linguam politam ac uolu bilem profert, anima uero permanet inperitus, sicut sepulcra illa, quae extrinsecus dealbata et exornata uidentur homi- nibus, intrinsecus uero inmunditia ac foetore repleta sunt, sed ille mihi uidetur sapiens, qui pauca quidem de uir tute animi commonet et proloquitur, plura autem in suis
[*]( 1 cf. Ps. 50, 19 et 49, 23 3 cf. II Cor. 5, 17. Eph. 4, 24 8 I Cor. 14, 19 16 cf. Rom. 9, 28 cf. I Cor. 2, 6 19 cf. Matth. 23, 27 ) [*]( 1 querit Cv hostiam puritatem (ttooiav r^v v.a&apow)] hoBtiam puritatis (is ex em) R 2 uerba sacrif. deo est inclusit Wrobel; inter polata sunt ex Ps. 50, 19 4 diuina scriptura Cv 5 primo Ca.c. dispicere Oa.c. coutempnere C 6 et conplexionibus (y.al otpooa!?)] et in conplexionibus OACVv in calliditate Cv 7 sillogismis 0 8 in anibus om. Cv 9 sensu eo Ra.c. 11 quae non dat significantem uocem = (\'fu)vj) ad^m^oq) &OTjfjup 12 spiritualem A spiritale C ego owi. A 16 distruitur Ca.c. destruit V 17 iste-uid.] sapiens esse sensu uidetur V 18 qui om. 0 uolabilem V nobilem v 19 praefert A animus A sepulchra OC sepulcrha A 20 ab ante hominibus in mg. add. 0 21 inmunditiiT Oa.c. inmundici*.a C fetore A faetore C ) 239
. actibus atque operibus ostendit et fidem uerbi operum suorum adstipulatione confirmat, quia nec pulchritudinem formae ita quis amare potuit in pictura sicut in corpore positam nec diuitiae utiles fuerunt quae in somnis uidentur sicut illae quae in manibus continentur. ita et sapientia illa clara est
[*]( 5 ) non quae in uerbis uolat sed quae in uirtutibus constat. sic denique etiam scriptura dicit, quia intellectus bonus est omnibus qui faciunt eam, non qui loquuntur et praedicant eam. huius igitur sapientiae firmiora indicia tempus declarat, quae uere in senibus est corona gloriandi. si enim non opor tet beatificari hominem ante mortem, sicut Salomoni uidetur et mihi, quia incertum est quid pariat superuentura pro eo quod multum mutabilis est uita hominum, dum corpus hoc humilitatis huc atque illuc semper uertitur et mutatur, quo- modo non is, qui iam plurimum uitae huius inculpabiliter exegit et incertum habitationis nostrae pelagus euadens prospi cere iam portum et iam iamque ingredi sperat, multo est securior ac beatior eo, cui adhuc multum marini discriminis superest?