Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

95. Haec igitur ego sciens et quoniam nemo dignus est summi dei uel sacerdos esse uel sacrificium, qui non prius semet ipsum exhibuit hostiam uiuam sanctam placentem deo et rationabile suum obsequium gessit et immolauit deo sacrifi­ cium laudis et spiritum contribulatum, quod solum sacrifi- cium expetit deus ceteris omnibus abiectis atque contemptis, quomodo poteram audere ad sacerdotium accedere et ad hostias offerendas et imaginem ac figuram sacramentorum caelestium celebrandam? uel quomodo habitum sacerdotalem [*]( 2 ) nomenque suscipere, qui non prius scirem me operibus sanctis consummasse manus meas, qui nondum oculum docuissem recte uidere creaturam dei, qui non aurem meam prius aperuissem eruditioni domini, ita ut mererer addi mihi aurem, [*]( 1 cf. Exod. 30, 9. 25 5 cf. Exod. 30, 10. Leu. 16, 34. Hebr. 9, 7 12 cf. Rom. 12, 1 13 cf. Ps. 49, 14 14 cf. Ps. 50, 19 22 cf. Esai. 50, 5 ) [*]( 1 crismatis OACV imitare (i s. e) 0 iniciari v cuiquam] cui­ que A 3 non om. v in om. A 4 audiant temerarii sacerdotes R in mg. 5 ipsa om. A quod Rp.c. et ipse 0 6 interius] ulterius V 8 sibi omnes V contingere (Ttpoadjrrsaftat)] tangere A 10 ego om. V et quoniam (xcu oti)] quoniam A 11 primum F 12 deo placentem Cv 13 et post gessit om. v immolabit Ra..c. 14 contrilatum Ra.c. 15 sub sua persona discribit qualis esse debeat qui ad sacerdotium accedit R in mg..16 audire Oa.c. 18 cele­ brandum 0 sacerdotale OA 19 susciperem V 20 consumasse 0 21 qui non prius aurem meam V )

72
quae non grauiter audiret, et esset sardius pretiosus inauris in aure mea, quod est sermo sapientis in aure oboedientis? qui non prius os meum aperui et adtraxi spiritum uel dilataui os meum, ut spiritu repleretur ad proloquenda mysteria et [*]( 3 ) dogmata pietatis? qui non obtuli linguam meam, ut soluatur in tempore et repleatur exultatione in psalmis et canticis domini exsurgens uelut plectrum matutinum in psalterio et cithara, exsurgens diluculo et clamans ad dominum usque quo raucae fiant fauces meae et adhaereat lingua mea faucibus meis? priusquam supra petram stent pedes mei et consummentur sicut cerui, ut dirigantur secundum deum gressus mei, ut non infirmentur nec paulo minus effundantur uestigia mea? prius­ quam omnia membra mea fiant arma iustitiae et omnis in me mortalitas absorbeatur a uita et subiecta sit caro spiri­ tui?