Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
92. Uerum unde in hunc metum uenerim, ne forte me arbitremini plus iusto esse meticulosum, indicare uobis debeo, ut non tam timidum me quam consulentem mihimet iudicetis. deus cum ad Moysen loqueretur in monte plures quoque alios cum eo iussit ascendere, in quibus erat et Aaron cum filiis suis sacerdotibus et septuaginta presbyteri ex senioribus, qui omnes adstantes eminus iussi sunt adorare, prope uero acce dere Moyses solus iubetur nec alius cum eo ullus ascendere. ex quo manifeste indicatur quod non est cuiuslibet proximum fieri deo, nisi sit aliquis qualis Moyses, qui capere in semet ipso possit gloriam dei. sed et antea, cum primum legis latio [*]( 2 ) pararetur, ceteros quidem tubarum sonus et fulgura ac tonitrua perstrepebant, caligo quoque et fumus montis ardentis et metus ac terror horribilis, ita ut uel bestia, si montem contigisset, lapidaretur — et ita procul adstantibus magnum eis erat uel sonitum uocis audire, et hoc sanctificatis cum omni diligentia et cautela —, Moyses uero solus et montem ascendit et nubem ingreditur et flagrantibus nusquam flammis aduritur et tabulas suscipit, ad multitudinem quidem uulgi tabulas litterae, ad eos autem, qui capiunt quae sunt spiritus, tabulas scriptas spiritu dei uiui.