Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

90. Et ego quidem fateor inualidissimum me esse ad huiusce- modi proelia et propterea terga me dedisse confiteor. unde et uelans faciem meam confusione sedi singularis, quia amaritu­ dine repletus sum. quaesiui et tacere tamquam intellegens quod tempus malum sit, quia recalcitrauerunt dilecti et facti sunt filii discedentes. uitis quoque laeta palmitibus et uitis [*]( 2 ) uera, tota fructifera in amaritudinem uersa est et diadema decoris conuersum est in ignominiam; signaculum dexterae meae et corona gloriationis in confusionem facta est mihi. si .uero quis alius audacter et fortiter huiuscemodi proeliorum paratus est subire certamina, hunc ego et beatum dico pro confidentia sua et prae me fero.