Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
86. Daemones quidem usque adhuc cum inuocatur nomen Christi contremescunt, et ne nostra quidem malitia euanescere fecit uirtutem tanti nominis et potestatem; et nos non reuere- mur hoc nomen sed agimus omnia ad iniuriam tanti nominis, et pro eo quod mandatum habemus ita agere, ut uidentes homines opera nostra bona magnificent patrem nostrum qui in caelis est, nos uim praecepti in contrarium permutantes per contentioneS nostras blasphemari facimus in gentibus nomen dei.
87. Et quidem externa bella non metuo nec istam bestiam quae nunc insurrexit ecclesiis pertimesco — in quo inest .diaboli plenitudo —, licet ignes minetur, licet gladios intentet [*]( 7 II Tim. 2, 5 10 Rom. 2, 24; cf. Esai. 52, 5 12 cf. Iac. 2, 19 16 cf. Matth. 5, 16 ) [*]( 1 inde] interim R 2 pugnamus Oa.c. nimis et fideles v 3 ex petit C 6 tunc] hanc (a ex u) R 7 nisi qui V 8 sola om. Cv 10 notandum est uerba nomen enim-scriptum est omnibus codicibus hic tradita in fine capitis 86 textus Graeci exstare breuius formata 11 nos v cum codd. quibusdam detcrioribus 12 demones RO 13 con tremiscunt V,Cp.c.,v et ne nostrae quidem malitie R et iam quidem malitia C et iam quidem nostra malicia v uanescere RCv 14 facit in faciat m2 V pr. et] add. s. 1. ia R potestas Rp.c. 17 patrem] deum patrem 0 patrQ R 18 uim praecepti] diuinu preceptum v intrarium Ra.c. 19 dei] domini R 20 ad bestiam in codd. quibusdam deterioribus glossa de iuliano apostata exstat 21 exsurrexit CV 22 diabuli 0,Ca.c. diabolus Ya.c. ignis 0,Ca.c. gladius ROCa.c. ) [*]( XXXXVI. Rufini pars 1. ) [*]( 5 )
88. Ad istud autem intestinum bellum quid agam nescio, quae mihi auxilia conparem, qui mihi sapientiae sermo succur rat, quod donum spiritus inuocem, quibus armis spiritalibus aduersum diaboli astutias me circumdem, quis Moyses extensis in monte manibus et crucis iam tunc simulacra praenuntians bella ista cohibeat, quis Hiesus castrorum dei probabilis mili tiae princeps, quis Dauid aut psallens in cithara aut in fundi bulo pugnans et a deo uirtute praecinctus ad bellum et digitos aptatus ad proelium, quis Samuhel orationibus caelum concitans. imbrem eliciens, tonitrua mouens — quis haec digne lamen- tabit et flebit?
89. Hieremias nempe aliquis nouam lamentationem pro nostra noua hac captiuitate conscribens exclamet iterum ad deum et dicat: parce, domine, populo tuo et non tradas in obprobrium hereditatem tuam, ut domi-[*](7 cf. I Cor. 12, 8 8 cf. Eph. 3, 7 cf. ib. 6, 11 9 cf. Ex. 17, 11 11 cf. Ios. 5, 14 12 cf. I Reg. 16, 16 et 17, 49 13 cf. Ps. 17, 33. 40 et 143. 1 14 cf. I Reg. 12, 17. 18 19 Ioel 2, 17 )[*]( 1 precipiciam Ca.c. 2 omnes om. R fuerint v 3 suppliciorum noua genera O 4 suscipisse 0 6 istum 0 istut Ca.c. 7 qujie (i s. ąg) mihi sap. 0 8 donum] bonum R U diabuli OC astutias (lAE&oSetas)] astutiam 0 moses Ca.c. 10 in monte (hl tou opous)] in montem OV 11 ifis C\'0 ihesus V iesus v deij et add. V 12 cythara OCv fundibalo OV fundibula v 13 uirtutem V prae cinctum V digitos aptatus (\'robç oaxttiXous Yu(jivaSofj. £ vo;)] digitis (p.c ) aptatus R digitos aptatos OV,Ca.c. 14 Samuhel] helias codd. quidam deteriores oratibus 0 orantibus V 15 lamentauit O,Ra.c. lamentabitur Cv 16 flebitur C fleuit O,Ra.c. 17 hieremia? C nemphe C,Ra.c. aliquis (s. is add. a) noua lamentatione pronam noua (8. noua add. ut) hanc captiuitatfi C 18 hacJ ac V,Oa.c. 19 deum] dnm 0 et ,dicat om. v 20 tradas] des V utj et R )
90. Et ego quidem fateor inualidissimum me esse ad huiusce- modi proelia et propterea terga me dedisse confiteor. unde et uelans faciem meam confusione sedi singularis, quia amaritu dine repletus sum. quaesiui et tacere tamquam intellegens quod tempus malum sit, quia recalcitrauerunt dilecti et facti sunt filii discedentes. uitis quoque laeta palmitibus et uitis [*]( 2 ) uera, tota fructifera in amaritudinem uersa est et diadema decoris conuersum est in ignominiam; signaculum dexterae meae et corona gloriationis in confusionem facta est mihi. si .uero quis alius audacter et fortiter huiuscemodi proeliorum paratus est subire certamina, hunc ego et beatum dico pro confidentia sua et prae me fero.
91. Illorum uero bellorum nondum facio mentionem, quibus [*]( 1 cf. Ezech. 14, 14. 20 11 cf. Thren. 3, 28 et 1, 20 13 cf. Mich. 2, 3 cf. Deut. 32, 15 14 cf. Os. 10, 1. Hier. 2, 21 15 cf. Sap. 5, 17 et Os. 4, 7 16 cf. I Cor. 9. 2 17 cf. I Thess. 2, 19 21 Illorum-p. 68, 17 subleuarej cf. Aug. c. Iul. Pel. II 7 (XLIV 677 M) ) [*](1 gentes eorum Ov et pr. om. v 2 orabant 0 cessit Ca.c. 3 nosmet ipsos] nos R 4 et om. 0 repulsa V recognuscamus Ca.c. 6 isrl R ljisrt C israel V hyeroboam C 7 hyerusalem C iherusalem V 9 inualedissimum Ca.c. me om. A ad] ab R 10 proelio Rp.c. unde om. V 11 sedi-amaritudine om. R sedi ex sed hi 0 12 quaesii R,Ca.c. quaesiui et tacere (sCiirfjOcx y.o.t ouDjiTjcai)] qua si non tacerem V 13 recalcitauerunt Ra.c. 14 discen dentes ROa.c. descendentes Cp.c. 15 deadema Ca.c. 17 meae] taae A 18 audaciter C proeliorum] praemiorum V 19 subicere Ca.c. et exp. C 20 praemia fero Cp.c.,v 21 bellorum] uerborum Aug. I. c. ) [*]( 5* )
92. Uerum unde in hunc metum uenerim, ne forte me arbitremini plus iusto esse meticulosum, indicare uobis debeo, ut non tam timidum me quam consulentem mihimet iudicetis. deus cum ad Moysen loqueretur in monte plures quoque alios cum eo iussit ascendere, in quibus erat et Aaron cum filiis suis sacerdotibus et septuaginta presbyteri ex senioribus, qui omnes adstantes eminus iussi sunt adorare, prope uero acce dere Moyses solus iubetur nec alius cum eo ullus ascendere. ex quo manifeste indicatur quod non est cuiuslibet proximum fieri deo, nisi sit aliquis qualis Moyses, qui capere in semet ipso possit gloriam dei. sed et antea, cum primum legis latio [*]( 2 ) pararetur, ceteros quidem tubarum sonus et fulgura ac tonitrua perstrepebant, caligo quoque et fumus montis ardentis et metus ac terror horribilis, ita ut uel bestia, si montem contigisset, lapidaretur — et ita procul adstantibus magnum eis erat uel sonitum uocis audire, et hoc sanctificatis cum omni diligentia et cautela —, Moyses uero solus et montem ascendit et nubem ingreditur et flagrantibus nusquam flammis aduritur et tabulas suscipit, ad multitudinem quidem uulgi tabulas litterae, ad eos autem, qui capiunt quae sunt spiritus, tabulas scriptas spiritu dei uiui.