Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
82. Sed fortassis plebs quidem ita est, sacerdos uero aliter. immo uero illud mihi nunc uidetur inpleri quod dictum est: factus est sacerdos sicut populus, quod aliquando in maledicti loco clicebatur. aut fortasse uulgus quidem ignobile et inperitum urguetur his malis, nobiliores uero quique in populo et uastiores aliter agunt. quin immo isti etiam mani- [*]( 2 ) festius et ualidius inpugnant sacerdotes; sed fortassis, quoniam etiam isti saeculi homines sunt adhuc, idcirco haec faciant, continentes uero nostri et in hoc ipsum, ut dicunt, uacantes deo quietius agant. isti uero etiam apertum bellum et certa men inpudens aduersum sacerdotes gerunt eo magis quo specie religiosi habitus facilius eis credi a uulgo etiam calum- niantibus potest, praecipue cum de fide, quae est summa rerum, quaestiones mouent. non illos dico, de quorum numero [*]( 3 ) esse etiam ego opto et desidero unus ex ipsis fieri, qui integro et sano proposito certamen pro ueritate suscipiunt, qui pro fide dei ceruices suas et animam ponunt; melior est enim talis pugna quae deo proximum facit quam pax illa quae separat a deo; propterea enim et mansuetum bellatorem inbet esse spiritus sanctus. non ergo de huiuscemodi bellato ribus dico, in quorum numero me quoque cupio inueniri.