Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

80. Obseruamus inuicem diligenter non nostra sed aliena peccata, non ut plangamus sed ut inputemus et exprobremus, nec ut curemus sed ut amplius uulneremus. malos autem et bonos non ex moribus neque ex conuersatione sed ex partibus iudicamus, et ea quae placebant hodie in aliquo, crastino, si fuerit partis alterius, displicebunt, et qui laudabatur hesterno [*]( 2 ) culpabitur hodie. tum uero ea quae apud alios culpantur apud nos in admiratione habentur. ignoscimus autem omnia facile et libenter fautoribus nostris, etiamsi inpie committantur, ut in malis benigni uideamur et magnifici.