Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
76. Haec sunt quae mihi suadebant melius esse audire uocem doctorum quam supra uires fieri doctorem: si altitudo caelestium et puritas supernorum uix possunt capere clari tatem dei, cuius abyssus opertorium est, cuius tenebrae lati bulum, cum lux ipse sit totus et lucem habitet inaccessibilem, qui in omnibus est et extra omnes est, qui omne bonum est et supra omne bonum est, qui inluminat mentem et effugit mentem in tantum secedens quantum accesseris sensu sci licet, ut, dum ipse ultra refugit et abscedit, prouocet et inuitet ad interiora amatorem sui et amplius desideretur, dum iam quasi conprehensus elabitur.