Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
68. Dicit enim ad eum dominus de sacerdotibus: sacer dotes non dixerunt: ubi est dominus? et qui obti- nent legem meam non sciebant me, et pastores inpie agebant in me. tum deinde dicit: pastores inpru dentes et dominum non exquisierunt. et propterea non intellexit omnis grex et dispersus est. et rur sum: pastores multi corruperunt uineam meam et polluerunt portionem meam, quae erat desidera bilis; fecerunt eam desertam et inaccessibilem. [*]( 2 ) et rursum aduersum eos mouetur et dicit: o pastores, qui perdunt et dispergunt oues gregis mei! propterea haec dicit dominus aduersum pastores: populum meum uos dispersistis et oues meas expulistis et non requisistis. ecce ego dabo uindictam super uos secundum pessimas adinuentiones uestras. ulu lare quoque pastores praecipit et lugere arietes ouium, quia adinpleti sunt dies eorum ad iugulandum.