Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

66. Praetereo uero commemorare quaecumque dicit de his qui se ipsos pascunt, qui lac comedunt et lana induuntur, qui quod crassius est iugulant et se ipsos pascunt et oues non pascunt, qui infirmum non confortant, qui contritum non conligant, qui quod errat non reuocant et quod periit non requirunt et quod ualidius est non conseruant, sed adfligunt et conficiunt et dispergunt, ita ut dispergantur oues per omnes campos et per omnes montes pro eo, quod non sint pastores, et efficiuntur oues in depraedationem auibus caeli et bestiis terrae, dum non est qui requirat neque qui conuer­ tat. unde et ita ait propheticus sermo: uiuo ego, dicit [*](2) dominus, pro eo quod haec ita sunt et factae sunt oues meae in praedam. ecce ego ad pastores, et exquiram oue3 meas de manibus eorum. et illas quidem congregara se dicit ac reparare, illos uero passuros ea quae malis past/.ibus praeparata sunt.