Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

64. Praetereo et duos illos qui apud Danihelum referuntur seniores, de quibus praedixerat dominus: quia processit iniquitas ex Babylone a senioribus. qui uideban-[*]( 2 ) tur populum gubernare. Ezechihelum sane penitus prae-_ terire non possum, qui tam praeclara uidet tamque magnifica, qui mysteria tam recondita enuntiat, quomodo speculatoribus praecipit, ne reticeant malitiam in ciuitate et gladium super eam uenientem, quia neque ipsis expedit reticere neque his qui delinquunt profuit non audire. sed et illis ponitur silentii sui poena et istos interitus non moratur.