Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
51. Qui languor lacrimis ingentibus et luctu magis quam uerbis indiget. unde et ego frequenter apud memet ipsum miseratus sum huiusmodi homines sciens quod uelle uideri sapientem hoc est omnino non esse sapientem. sed grande inpedimentum est hominibus ad uirtutem falsae et inanis [*]( 2 ) gloriae praesumptio. cuius tamen morbi penitus effugere macu lam Petri fortasse uel Pauli sit, qui, cum uerbi et sapientiae et gubernationis gratiam percipere a Christo meruissent, omni- bus tamen omnia facti sunt, ut omnes lucrifacerent. nobis uero satis est, si uel gubernari nos recte patiamur et regi ab his quibus regendi gratia gubernandique concessa est.