Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

44. Sicut enim uerbi gratia, si fieri posset ut ex multis animalibus ac bestiolis genere ac specie diuersis, magnis et exiguis, ferocioribus et mitioribus, asperioribus et lenioribus, unum aliquod animal uel bestia una constaret, haec utique ad mitigandum si cui crederetur, quantum ei inmineret operis ac laboris, quantum eius requireretur industriae, ut unicuique bestiarum uel animalium, prout mos exigit singulorum uel prout natura poscit, occurreret! quoniam quidem neque eadem uox apta est omnibus neque eisdem, ut ita dicam, sibilis [*]( 2 ) aguntur. sed ne cibus quidem cunctis unus atque idem est nec palpandi ac fouendi mos unus est bestiis, ita ut interdum hisdem ipsis quibus mitigantur aliae ad furorem aliae susci­ tentur. quibus ergo se modis singulis quibusque bestiae huius ille eruditor aptabit? quomodo se ad uniuscuiusque naturam atque ingenium commodabit? nonne necesse erit eum, cum sit apud semet ipsum simplex et constans, tam fieri uarium et tam in diuersa mutabilem quam poscit ipsa diuersitas bestiarum, ut unumquodque animal pro naturae et ingenii sui oportunitate curetur, quo possit totius bestiae corpus ex tanta diuersitate conpositum recte inter se inuicem bestiolis [*]( 3 ) moderatis in pace ac tranquillitate persistere? ita ex multis ac diuersis et moribus et linguis et institutionibus uelut [*]( 3 species om. v 5 cui cura an. inst. v 7 praemittimus V 8 pos­ sit 0 11 uel] et v 12 mitigandum (ti s. l.) R 14 exiget (er s. g) R 15 occurrerit (re s. I.) 0, om. v quidem lJęq\\lę ęą. neque R 17 nec v tibus (c s. t) C cunctis om. v 18 nec] et R 19 isdem Ov ljisdem C alii-alii 0 22 nonne] non CVv 25 pro natura V 26 quod poscit (d m2 s. 1. C) Cv )

37
unum animal conpositum sibique dissimile commune hoc corpus ecclesiae qui instituendum suscepit ac regendum, cum esse debeat ipse apud se semper inmobilis et idem, necesse- habet tamen singulorum se et moribus et institutionibus conformare ac sermonem suum aptare singulis oportunum..

45. Quoniam quidem alii lacte indigent, hi uidelicet quibus prima adhuc religionis rudimenta traduntur, et cum sint paruuli in fide, uirilis adhuc, ut ita dixerim, cibi uigorem ferre non possunt; quem utique contra uires si quis ingeratr fortassis oppressi et degrauati, dum mens non sufficit ingesta suscipere — sicut ne in paruulis quidem corporalis materia decoquere ualet maiores uiribus cibos —, etiam priorum iacturam ac detrimenta persentient. alii uero sunt qui sapien- [*]( 2 ) tia indigent, quae profertur et praedicatur inter perfectos, et cibis excelsioribus ac ualidioribus uti possunt pro eo quod exer­ citatos habent sensus ad discretionem boni uel mali, ueritatis atque mendacii. quos utique neque lacte potari neque holeribus pasci, id est infirmo ac fragili conuenit cibo; alio­ quin nequaquam roborabuntur in fortitudine Christi neque crescent laudabili incremento, quo oportet omnem perfectum in ipso crescere in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

46. Et ad haec quis idoneus? non enim debemus esse sicut plurimi adulterantes uerbum dei et miscentes aquam nino, id est laetificanti cor hominis uerbo sermonem uilem [*]( 6 cf. Hebr. 5, 12. I Cor. 3, 1 sq. 14 cf. I Cor. 2, 6 15 Hebr. 5, 14 17 cf. Rom. 14, 2 20 cf. Col. 2, 19 21 Eph. 4, 13 23 II Cor. 2, 16 24 II Cor. 2, 17 cf. Esai. 1, 22 25 cf. Ps. 103, 15 ) [*](2 suscepit (i s. e) O suscipit V 3 e§semp R 4 et raoribus se v 6 lactem Ca.c. lactae V hii RO 9 uires Rp.c. ingenerat C 11 091J suscipere 0 12 dequoquere 0 maioribus 110 maioris Ca.c. uiribus (ui s. I.) R 13 persentent V 14 pfectos (p s. I.) RC 15 cibis excelsioribus (tpoo^s \'j<iY]XoTspa<;)] cibis excellentioribus OCv ac]- et v 16 sensos O 18 oleribus OACv 20 omne A 25 id est om. v laetificantes 0,Va.c. letificantes Cv laetificantis Vp.c. )

38
admiscere et per terram repentem, qui uel iocum moueat uel temporale aliquid narret, ita ut carnalis lucri ex hoc nobis aliquid nundinari uideamur, cum ita singulis loquimur, ut ipsi delectantur audire, et sumus uelut uentriloqui quidam, id est de uentre et pro uentre loquentes et uentri in uerbis nostris omnibus prouidentes, quod est uere de terra loqui, ut placere potentibus et diuitibus uideamur, quos magis laedimus, immo quos perdimus et quorum sanguinem inno­ centem effundimus, id est animarum simplicium uitam in interitum damus, quae utique de nostris manibus exquirentur.

47. Pro his ergo omnibus considerabam multo esse melius peritioribus aliis cedere regendi habenas quam currus praeci­ pites per inperitiam dare, et magis accommodare aurem ad oboedientiae auditum quam linguam inperitam mouere. haec egomet mecum disserens et consiliario usus memet ipso non malo, ut opinor, sin minus, certe uel sedulo, dicta factaque quae ad pietatem pertinent discere potius ignorans malui quam [*]( 2 ) docere. optabile namque est et mihi percarum usque ad ulti­ mam discere senectutem, quoniam quidem nulla aetas ad perdi­ scendum sufficere potest, docere uero alios affectare eum, qui non sufficienter instructus est, res mihi uidetur antiqui prouer­ bii (in dolio discere artem figuli\', hoc est in periculo animarum doctrinam discere pietatis. quique aut satis stulti mihi uidentur aut temerarii: stulti pro eo, si in tantum bruti sunt ut inperitos se esse non sentiant, temerarii, si intellegunt quidem, audent tamen adire negotium. [*]( 10 cf. Ezech. 3, 20. 33, 8. Epist. Hier. 6 22 cf. Plat. Gorg. p. 514 E ) [*]( 1 adraisevere (ce s. ej-e) R ammiscere Cp.c.,v et om. A 2 carnales (i s. e) 0 4 dilectantur Ca.c. delectentur Cp.c.,v uentriloqui (qui s. I.) 0 6 et quod est v 7 placere (re s. I.) R et ut A 10 manibus nostris V 12 habenas (n s. I.) 0 13 acommodare 0 adcommodare R,Ca.c. ad oboedientiam et auditum V 15 egomet] ego et R ergo et Cv 16 sin] sint A factaque] quantaq; 0 17 discedere V 18 ultimum Ra.c. 19 discere s. I. m2 C 20 effectare Ra.c. eum] et A 23 disce«*re C stulti mihi satis RCv satis mihi stulti A )

39

48. Hebraeorum seniores tradunt quod fuerit talis quaedam apud eos antiquitus laudabilis obseruatio, ut non omni aetati omnis scriptura uel legenda uel discenda committeretur pro eo quod non expediret omnes omnia cito discere, quia nec capere possunt omnes omnia, et idcirco laedi eos potius quam iuuari, si nondum capaces ea quae sunt profundiora cognouerint. sed cetera quidem omnia, quorum etiam historica [*]( 2 ) narratio inprobabilis non est, a puero statim discunt, eas uero scripturas, quae uili indumento litterae pretiosa intrin- secus contegunt sacramenta, nulli ante uicesimum et quintum annum discere uel etiam scire committitur, quo scilicet sit hoc uelut munus quoddam propositum exercitio uirtutis his, in quibus ad illud aetatis et uita probabilis et ornatus morum et intellegentiae capacitas apparebit; qui utique iam ualeant bene et confidenter ascendere ab inferioribus litterae ad supe­ riora spiritus et excelsa.

49. Quid ergo? apud nos inter docere et doceri nulla erit differentia, nulla discretio? nec inter tribum et tribum fiet ulla diuisio? nec illi ultra Iordanem et isti intra Iordanem hereditatem sorte suscipient? nullus populis nostris finalis terminus dabitur? nulla uiuendi regula figetur, sed ita in [*]( 2 ) confuso habebuntur omnia et ita unusquisque quod uidebitur rectum in oculis suis faciet, ut plurimi ex nobis, uti ne dicam omnes, ante paene quam primos infantiae deponant pilos, dum adhuc puerile balbutiunt uixdum dominicas ingressi [*]( 15 cf. II Cor. 3, 6 18-21 cf. los. c. 13-21 ) [*]( 1 hebreorum ROCv quod fuerit apud eos quaedam talis Cv 2 anti­ quitatis (s. ! antiquitus) A obseruantia A 3 uel discenda om. R 4 expedierit (e tert. s. r) 0 discere (s s. I) R 5 ledi (1 s. r.) R 6 iu­ rari (u s. r) C profutura R 7 cognouerunt (i s. u) C hystorica 0 histonaca V 9 ueli R 10 nulljum 0 nullum A quintum et uicen­ simnm 0 uicepsimum R uigensimum Cp.c. uigesimum v 11 quos V 12 minus 0 16 et om. Cv 19 ulli (i s. 11) 0 pr. iordanen V,Cp.c. alt. iordanen C 20 hereditatis sorte (- m2 C) Cv susciperent V nulljs (u s. i) A 21 terminis 0 figjetur R 22 confusione A uede­ bitur R 24 plurimos (s. I primos) R deponat C 25 balbuttiunt C )

40
aulas, antequam sacrorum uoluminum nomina saltim ipsa cognoscant, antequam nouae uel ueteris scripturae uel auctores discant uel stilum cognoscant — nam illud non dico, antequam bosor abluant et animae uitia deponant —, sicubi forte duos uel tres sermones ex antiquis tractatoribus didicerint et hoc fortasse ex auditu magis quam ex lectione, aut si paucos ex Dauid sparsim didicerimus psalmos ac deinde ueste fusciori ac bene conposita utamur, uel si etiam usque ad zonae cingulum philosophiam ostentemus speciem nobis pietatis et faciem huiuscemodi adinuentionibus colorantes, continuo iam admirationi esse uolumus et laudi, praeesse iam populis cogitamus, Samuhel aliqui nobis uidemur ab ipsis incunabulis consecrati, sapientes quoque et doctores et diui­ norum mystae, et inter scribas et legis doctores nosmet ipsos ordinamus et uelut caelestes quidam incedimus quaerentes ab hominibus uocari rabbi dicentes: (nusquam prorsus susci­ pienda est littera, sed omnia spiritaliter intellegenda\' — alioquin deliramenta quaedam uideri et somnia —, insuper etindignamur, [*]( 3 ) nisi uehementer et fauorabiliter conlaudemur? et haec beni- [*]( 12 cf. I Reg. 1, 24-28 15 cf. Matth. 23, 7 ) [*]( 1 uoluminum] uel omnium A saltem V,Cp.c.,v 2 ueteres Y 3 antequam bosor abluant = nptv rt tiv ^dp^opov otftoitXovaGS-ai; bosor, quod omnibus codicibus traditur, Engelbrechtio monente genuinum esse eo comprobatur, quod media aetate uocem bosa (= stercus, caenum, lutum)- in usu fuisse Du Cange docet (cf. etiam Francogallicum lla bouse\') et generis neutrius forma in -or ex analogia uocis ador explicari potest atque in sermone uulgari, cui etiam bosor attribuere non dubito, paedora pro paedores, quae uox idem quod bosor significat, dictum esse scimus (ct. Corp. Gloss. Lat. IV 270, 4 et neutrum calor apud Plaut. Merc. 860) 4 sicubi] siqui Cp.c.,v 6 et om. B 8 fusciori] rusticiori A 9 zonam et cingulum A filosophiam R philosofiam C ostendemus C 10 huiusmodi R 11 esse om. V 12 samuel AC aliquid 0 uidemur nobis v 13 iycunabulis C cunabulis v et diuinorum-doctores om. A alt. et exp. BC, om. v diuinorum myste (rionl 8. e) R (O^TJAO ra 9-sIa): diuinorum mysteriae 0 diuinorum mysteria V diuinorum my­ steriąę (orfl s. ao) C diuinorum misteriorum v 15 uelut] ut R 16 rabi V nuequam] nos quam V 19 et haec-quique nostrorum om. A )
41
gniores ac simpliciores quique nostrorum; uerum spiritales isti fastidiosi iudicantes singulos et condemnantes et pro nihilo omnino ducentes, si ita libuerit, abscedunt etiam commu­ nionem nostram uelut inpiam recusantes.

50. Quodsi aliquem eorum lenioribus monitis adire uelimus et adsertione rationabili conuenire dicentes: \'quaeso te, o uirorum optime, respondeas mihi: artem aliquam uel disci­ plinam ducis esse tibia canere uel citharam ferire?\', sine dubio disciplinam esse fatebitur. \'quid deinde de sapiente sentis atque ipsa sapientia, id est de diuinarum humanarum­ que rerum disciplina et scientia?\' concedent etiam hoc. \'et quid? meliores esse illas artes quam sapientiam ducimus, an multo his omnibus praestare sapientiam?\' scio quod etiam hoc con­ cedent; et hucusque fidem in responsionum ueritate seruabunt. quid ergo? citharae quidem et tibiae disciplina habebit doctri- [*]( 2 ) nam atque institutiones suas et tempus ad hoc discendi dabitur et labor ac studium adhibebitur et mercedes doctori­ bus praestabuntur, interdum etiam, sicubi quis peritior magister auditur, ob hoc peregrinatio quoque longa suscipitur, et quid- quid illud est quod ad elimatam pertineat eruditionem, etiamsi sit sumptuosum, toleratur et geritur, sapientiam uero, quae omnium et princeps est et inuentrix et in semet ipsa habet omnia et continet, cuius nomine etiam deus uocari magis quam ceteris quibus humanum sermonem uti fas est appella- [*]( 22 cf. Sap. 1, 7 23 cf. I Cor. 1, 80 ) [*]( 1 qui*que 0 spirituales Cv 2 condempnantes Up.c. 3 omninoJ omnia Cv abscedunt (i s. e) 0 4 impia R 5 linioribus Ra.c. 6 assertione Cp.c. 8 ducis ROA dicis CVv cytharam R 9 quid deinde? sapienter sentis. at quid de ipsa sapientia Cp.c.,v 10 atque ipsa] atque de ipsa V id est] uel A 11 concedunt Cv 12 dici­ mus A 13 concedunt RA 14 fidem seruabunt in responsionO ueritate v 15 cytharae Cv 17 labor ac] labore Cv 19 suscepitur (i s. § m2) C quicquid ROCv 20 elimatum (a s. u m2) C peteneat Ca.c. 21 sumtuosum O,Ca.c. 22 ipsam V 23 uoearig" magis C 24 adpellationibus R )

42
tionibus gaudet, ita leue et ita nullius momenti existimabimus, ut putemus uoluisse quempiam tantum et statim esse sapien- [*]( 3 ) tem? nonne hoc ultimae est et desperabilis inperitiae? si ergo eis talia uel his similia aut etiam ualidiora proponamus, apud illos super saxa seminamus et narramus fabulas auribus surdis, ita ut ne in hoc quidem sint sapientes, ut saltim commoniti agnoscant inperitiam suam. unde mihi uidetur digne eis et conpetenter dictum Salomonis aptari, quo ait: est malitia quam uidi sub sole, uirum qui uidetur apud se sapiens esse. hoc autem sine dubio longe ne- quius, si is etiam doctor subrogetur aliorum qui semet ipsum ignorat esse inperitum.