Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

38. Neque in tres substantias alienas a se inuicem et diuersas fas est dirimi deitatem secundum Arrium. oportet [*]( 1 et] ac OA ac] et OA 2 fide R de aZ#.] et A tribulatione R 4 tenenti Vp.c. et trin. V 5 periculum summum v 8 uitantes qui-plltent--estimantes-declinent-putant-designent v qui AC omnium A et om. OAV eum A 10 sabelii 0 sabelli V 11 unum om. V putet R 12 quidem si (si s. I.) 0 desinit Cv desiguet OA designat V 13 cum om. 0 15 introd.—diuersis om. 0 19 affluentiam Cp.c.,v soli R solo cet. v 23 contr.] aduersaria V 26 in tres] inter A 27 diuersas (aXXorpia?)] diuisas OACVv )

32
enim non ita putare se unumquemque deferre deo patri, ut ei auferat hoc ipsum quod pater est — cuius enim erit pater, si ab eo natura filii separatur et creaturis reliquis sociatur? non enim hoc est filium esse uel alienari a patre uel commi­ sceri ac refundi in patrem —, neque rursum tantum putare agere pro Christo, ut neque ipsi seruetur esse quod filius est; cuius enim erit filius, si non origo sua referatur ad patrem, ut sit ille qui genuit et iste sit qui est ex illo progenitus? [*]( 2 ) origo enim pater est non exigui alicuius et indigni, sed deitatis et bonitatis origo est, quae in filio et spiritu sancto intellegitur et sentitur, in illo uelut filio et uerbo, in hoc uelut spiritu ab ipso procedente. et ita necessarium est, ut et unum deum secundum ueritatem substantiae fatea­ mur et patrem ac filium et spiritum sanctum in sua quemque subsistere substantia sentiamus.