Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

35. Ipsam uero uerbi dei curam et doctrinae rationem quo­ modo explicare ualeam — ut ultimum dicam quod primum est et magnum —, quoniam quidem hodie, ut uideo, omnes [*]( 2 ) magistri sunt et omnes philosophantur? quod ego satis miror, si omnes hi, quos uideo in ecclesia ad faciendum sermonem in populo procedere, bene et recte norunt dare conseruis suis in tempore tritici mensuram et disponere sermones suos in iudicio ac ueritatem dogmatum nostrorum consequenter et rationabiliter explanare, quaecumque de mundis uel mundo philosophari oportet, quae de materia, quae de anima, quae de mente, quae de intellectualibus naturis siue bonis siue contrariis et, quod est maximum et quod constringit et continet ac conponit uniuersa, de prouidentia et de singulis, quae uel contra rationem accidere — humanam uidelicet — uel iuxta rationem uidentur.