Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

33. Non enim, sicut uirtutis et ignauiae ordo se ac species habet, ut una semper in laude sit et alia semper in culpa, [*](13 cf. Matth. 13, 13 )[*]( 6 inpudicitiores (ci s. l.) R 7 secrete RO secreti Ca.c. 10 obseruareii 11 sua om. V 12 se om. C 14 non-tamqnam om. V 16 ultimum otn. V 21 disperare 0,Ca.c. 22 disperantes 0 ita om. V requi­ ret O 24 eademq: C 28 nonnumquam interdum V interdum R )

29
ita etiam nostrae disciplinae ordo deposcit, ut quod sanum et utile et commodum est id semper aeger recipiat animus — uerbi gratia uel acrius corripi uel lenius commoneri uel ex omnibus, quae supra commemorauimus, alteram semper eligere-, sed ab aliis quidem hoc, ab aliis autem quod contrarium est recipi potest, prout uel tempus uel res uel ipsa animorum aegritudo permittit. uerum uniuersa sermone distinguere et [*]( 2 ) explicare per singula, ita ut omnem medendi curam per ordinem describamus, inpossibile puto etiam his qui sapien- tiae ipsius meruerunt arcana cognoscere.