Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

28. Nos uero, quibus periculum pro salute est animarum et quibus pro inmortalitate certamen est et uel de gloriae uel de poenae aeternitate contentio — e quibus alterum uirtus, alterum desidia praeparabit —, quantum oportet laboris studiique suscipere, quantum industriae uel uirtutis adhibere, nt curati uitiis, emendati moribus, proposito correcti possimus et transferre uitam nostram a praesentibus ad futura et [*]( 2 ) subicere ac subdere terram spiritui! sicut ergo non una medicinae species omnibus adhibetur, ita neque idem sermo conuenit uniuersis, non idem motus conpetit feminae et uiro uel seni ac iuueni, neque pauperi et diuiti, laetis ac tristibus, incommodis et uegetis, principibus et subiectis. sapientibus et inperitis, timidis et audacibus, iracundis et mitibus, profi­ cientibus et declinantibus.