Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

14. Tum deinde quod, etiamsi se ipsum aliquis a totius peccati contaminatione custodiat, ne hoc quidem sufficere aestimo huic qui erudiendis atque instituendis ad uirtutem [*](2 ) populis praeest. neque enim satis est malum non esse eum cui docendi summa committitur — quod utique culpabile et dedecorosum est etiam in his qui docentur —, sed oportet eum etiam omnibus bonis esse actibus praeditum secundum mandatum illud quod dicit: declina a malo et fac bonum. nec sufficit de anima indignas abicere cogitationes et malarum rerum formas abolere, sed et praestantiores diuinioresque inserere atque conscribere, ita ut multo magis nobis uirtus [*](3 ) animi quam humana dignitas adquisita uideatur. nec putandum[*](12 cf. Plutarch. de adul. et am. c. 32 21 Ps. 36, 27 )[*]( 1 consumitur A 2 conualiscere (e s. i) 0 possimus ACv plu­ rimum Oa.c. 3 absenthii R,Ca c. absenthii (i s. e) 0 tradit (P.E\'W- SiSidoi)] trahit (h in ras.) A 4 initiatur EOC absenthio Ca.c. ipsum] eius OACVv obtineri Cp.c.,v 5 fiuui* R 6 diriuat R 7 quaeas OC 8 uerendum est OACVv 10 ipsam AV 12 accedat CV 13 praesumens (u s. en) 0 saucientas (s. ati; sau ex sca) C sauciati v 14 tunc A etiam A V 15 nec v .18 calcabile C (a pr. ex u) v 20 actibus esse Cv 22 animas Oa.c. indigna*s C 25 putandum (dum in ras.) R putare (siSsvai) cet. v, fort. recte )

17
umquam aliquem nobis factorum bonorum finem aut proficiendi terminum positum, nec ita ut lucrum ducenda sunt quae recte nobis gesta sunt quam detrimento conputanda sunt quae nondum inplere ualuimus. et ascensus nobis quidam putandus est uita haec, ex quo nihil refert explicuisse quod ascenderis, nisi quod restat euaseris. nec nosmet ipsos ex ceterorum con- [*](4 ) latione metiamur et magnum putemus, si forte aliquibus praestantiores inueniamur, sed damnum potius illud arbitremur, si non digna loco et gradu nostro geramus et, si qua gerun- tur nobis, non ex neglegentium conparatione, sed ex praecepti auctoritate pendantur, siue illi neglegentius siue etiam ali­ quanto studiosius uiuunt, quia uirtutum formas uon ex proxi­ morum nostrorum gestis, sed ex uerbi dei auctoritate susce­ pimus, a quo omnia et in quo omnia et ad quem omnia referuntur.