Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
114. Sed iterum ad antiquorum historias et ueterum nobi lium gesta reuoluimur. e quibus uidemus quosdam quidem, cum ad regendos populos subrogarentur uel ad officium prophe ticum per dei gratiam uocarentur, promptissime cessisse inui tatos, alios uero aliquamdiu inuitantis gratiam distulisse. nec [*]( 2 ) tamen alteros ex eis uidemus esse culpatos nec reprehensam esse aut in his oboedientiae promptam celeritatem aut in illis timoris circumspectam cunctationem, quoniam quidem illi magni tudinem ministerii uerebantur, istis fides fiduciam dabat certis quod omnia possibilia sunt credenti. paratus erat Aaron, sed Moyses multum restiterat, Esaias promptus obtemperat, sed iuuenilem Hieremias formidabat aetatem nec prius prophe- tiae ministerium suscepit quam a deo pollicitationem uirtutis ac stabilitatis acciperet.