Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni

Rufinus, of Aquileia

Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.

111. Si enim hoc, quod solum inter omnes excusationes fortius habemus, concedatur nobis, quod longe inferiores sumus quam sufficiat ad sacerdotium perfungendum, sed quid facie­ mus quod ex alia parte perniciosius inoboedientiae crimen incurrimus? et erit nobis fortasse grauius ex contemptu quam putamus esse ex temeritate discrimen, quoniam quidem delin­ quenti in hanc partem nullus emendandi ultra aut corrigendi superest locus.