Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
Rufinus, of Aquileia
Rufinus of Aquileia. Tyranni Rufini Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 46). Leipzig, Vienna: Tempsky, Freytag, 1910.
1. Uictus sum et fateor me esse superatum; subiectus sum domino et obsecraui eum. dignum etenim est, ut mihi beatus Dauid aperiat sermonis ostium, immo uero ille ipse qui in Dauid loquebatur et qui etiam nunc per eum loquitur. optimus namque ordo est, ut totius uel uerbi uel operis et a deo nobis origo sumatur et in deum consummatio referatur. causa, pro qua dudum uelut taedio quodam et [*]( 2 ) indignatione superatus abscessi et elongaui fugiens et habitaui in desejto non paruo tempore, alia fortassis aliis uideatur, his qui uel odio erga me, ut fieri solet, uel amore detinentur. et id quod tunc feri quidam uidebamur et inmites, nunc uero mansueuimus et regressi sumus in hoc quod antea fueramus, alius quidem culpat inconstantiae, alius amplectitur factum. nihil enim hominibus suauius quam aliena loqui et [*]( 3 ) aliena curare, maxime si eueniat uel odio aliquos uel amore praeueniri. a quibus praecipue semper occultatur ueritas et furatur. alii igitur, ut dixi, putent alia, ego uero absque omni uerecundia quod uerum est in medium proferam utrisque [*]( 3 cf. Pa. 36, 7 10 Ps. 54, 8 ) [*]( 2 INCIPIT LIBER * APOLOGETICUS SCI GREGORII NAZAN ZENI EPISCOPI V 4 a domino v 5 adaperiat OCv ostium] ostuum Ca.c. exordium OAV 6 in Dauid om. V nunc etiam v 7 obtimua C ut] et Cv 8 et] ut OCv statuatur A in deo OCv consummatione feratur Ca.c. 11 aliter A aliis] ab his A 12 ui detur v his om. A erga] circa V 13 quidaem 0 quidem CVp c.,Av et inmites] etigunmites 0 14 et egressi A 15 fu*era mus V fugeramus (g exp. m2) C inconstantiam A 16 enim post hominibus Cv 17 amare (o s. a m2) C 18 perueniri R 20 in medio V utriusque C )