Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. diximus, et nostro Romam iam credere Christo;
  2. nunc obiecta legam, nunc dictis dicta refellam.
  3. unde igitur coepisse ferunt aut ex quibus orsum,
  4. quo mage sancta ducum corda inlice flecteret arte?
  5. armorum dominos vernantes flore iuventae,
  6. inter castra patris genitos, sub imagine avita
  7. eductos, exempla domi congesta calentes,
  8. orator catus instigat, ceu classica belli
  9. clangeret, exacuitque animos et talia iactat:
  10. ‘si vobis vel parta, viri, victoria cordi est
  11. vel parienda dehinc, templum dea virgo sacratum
  12. obtineat vobis regnantibus, ecquis amicus
  13. hostibus hanc vestro sancte negat esse colendam
  14. imperio, cui semper adest, quod laudibus inplet?’
  15. v.2.p.8
  16. haec ubi legatus, reddunt placidissima fratrum
  17. ora ducum: ‘scimus quam sit victoria dulcis
  18. fortibus, Ausoniae vir facundissime linguae,