Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. ergo triumphator latitante ex hoste togatus
  2. clara tropaea refert sine sanguine, remque Quirini
  3. adsuescit supero pollere in saecula regno.
  4. denique nec metas statuit nec tempora ponit:
  5. imperium sine fine docet, ne Romula virtus
  6. iam sit anus, norit ne gloria parta senectam.
  7. exultare patres videas, pulcherrima mundi
  8. lumina conciliumque senum gestire Catonum
  9. candidiore toga niveum pietatis amictum
  10. sumere et exuvias deponere pontificales.
  11. iamque ruit, paucis Tarpeia in rupe relictis,
  12. ad sincera virum penetralia Nazareorum
  13. v.1.p.392
  14. atque ad apostolicos Evandria curia fontes,
  15. Anniadum suboles et pignera clara Proborum.
  16. fertur enim ante alios generosus Anicius urbis
  17. inlustrasse caput: sic se Roma inclyta iactat,
  18. quin et Olybriaci generisque et nominis heres,
  19. adiectus fastis, palmata insignis abolla,
  20. martyris ante fores Bruti submittere fasces
  21. ambit et Ausoniam Christo inclinare securem,