Hamartigenia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. humani generis ni per suffragia gliscat.
  2. gignimus omne malum proprio de corpore nostrum,
  3. ut genuit David, alias pater optimus, unum
  4. crimen Abessalon; taetrum pater ille, sed unum,
  5. p.244
  6. innocuas inter suboles genuit patricidam,
  7. ausus in auctorem generis qui stringere ferrum
  8. (a pietas!) signis contraria signa paternis
  9. egit et unius commisit sanguinis arma.
  10. nostra itidem diros urente propagine natos
  11. pectora parturiunt, versis qui protinus in nos
  12. morsibus insuescunt gignentum vivere poenis;
  13. depopulantur enim nimium fecunda parentum
  14. viscera et interitu genitalis stirpis aluntur.
  15. progeniem verum ille suam, rex utpote summus
  16. atque Dei vates pariturae et virginis auctor,
  17. tristibus atque piis variaverat, ut Solomonis
  18. frater Abessalon sereret sua crimina iustis
  19. pigneribus dulcemque domum turbaret amaris.
  20. nos dignum Solomone nihil, nos degener inplet
  21. solus Abessalon lacerans pia viscera ferro.