Hamartigenia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. aut regnare diu, quam fons divisus ab arce
  2. p.206
  3. separat, alternaque apicum dicione recidit?
  4. aut unus Deus est, rerum cui summa potestas,
  5. aut quae iam duo sunt minuuntur dispare summa,
  6. porro nihil summum nisi plenis viribus unum,
  7. distantes quoniam, proprium dum quisque revulso
  8. vindicat imperio, nec summa nec omnia possunt,
  9. ius varium non est plenum, quia non habet alter
  10. quidquid dispar habet; cumulum discretio carpit,
  11. nos plenum sine parte Deum testamur et unum,
  12. in quo Christus inest, idem quoque plenus et unus,
  13. qui viget ac viguit super omnia quique vigebit
  14. participem nullum collato foedere passus.
  15. summa potestatum Pater est, 1 dominatio rerum,
  16. virtutum sublime caput, fons unicus orbis,
  17. naturalis apex, generisque et originis auctor;
  18. ex quo cuncta fluunt, et lux et tempora et anni
  19. et numerus, qui post aliquid dedit esse secundum;
  20. unus enim princeps numeri est, nec dinumerari
  21. tantum unus potis est. sic, cum Pater ac Deus alter