Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. Filius est hominis, pestem qui pellere carnis
  2. et scelerum nexus laxare ac solvere possit:
  3. surge valens, surge innocuus, iam tolle grabatum:
  4. Filius hoc hominis iubeo?’ dignusne videtur
  5. qui testis sibi sit seque ac sua carnea norit?
  6. quid? cum discipulos, hominis quid Filius esset
  7. passurus, fido iam praescius ore monebat,
  8. nonne fatebatur se cum virtute paterna
  9. p.192
  10. esse hominem verum? quod si non credo, fefellit,
  11. si natura Dei quae sit, Manichaee, requiris,
  12. omne quod est, verum est. nam si mendosus agit quid,
  13. nec Deus est: mendum divinus non capit usus.