Apotheosis
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- sanguinis exemplo, cui texta propagine vena est.
- non animas animae pariunt, sed lege latent!
- fundit opus natura suum, quo parvula anhelent
- vaseula vitalisque adsit scintilla coactis.
- quae quamvis infusa novum penetret nova semper
- figmentum, vetus illa tamen de crimine avorum
- dicitur, inloto quoniam concreta veterno est.
- inde secunda redit generatio et inde lavatur
- naturae inluvies, iterumque renaseimur intus
- perfusi, ut veterem splendens anima exuat Adam.
- quae quia materiam peccati ex fomite carnis
- consociata trahit, nec non simul ipsa sodali