Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. perpetua, plebem iustorum capta resolve,
  2. qui norunt hominem atque Deum sic dicere Christum
  3. ut verus summusque Deus mortalia gestet.
  4. ipse gerit quod struxit opus, nec ferre pudescit
  5. factor quod peperit, corpus loquor atque animae vim.
  6. finxerat hoc digitis, animam sufflaverat ore.
  7. p.178
  8. totum hominem Deus adsumit, quia totus ab ipso est,
  9. et totum redimit quem sumpserat, omne reducens,
  10. quidquid homo est, istud tumulis, ast illud abysso.
  11. Occurrit dubitans hic dissertator et illud
  12. obicit, anne fides capit ut substantia flante
  13. inspirata Deo cruciatum sentiat, utque