Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. sincero adflatu per viscera casta maritat;
  2. inconperta ortus novitas iubet ut Deus esse
  3. credatur Christus sic conditus, innuba virgo
  4. nubit spiritui, vitium nec sentit amoris,
  5. pubertas signata manet; gravis intus et extra
  6. incolumis, florens de fertilitate pudica,
  7. iam mater, sed virgo tamen, maris inscia mater.
  8. quid renuis? quid inane caput, non credule, quassas?
  9. angelus hoc saneto fore nuntiat 1 ore: plaeetne
  10. credere et angelicis aurem reserare loquellis?
  11. p.164
  12. ipsa coruscantis monitum sacra virgo ministri
  13. credidit atque ideo concepit credula Christum;