Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. en quo priscorum virtus defluxit avorum!
  2. ervit ab antiquis dilapsa fidelibus heres
  3. nobilitas, sed iam non nobilis; illa recentem
  4. suspectat 1 captiva fidem, vis tanta novellae
  5. credulitatis inest; Christum confessa triumphat
  6. gens infida prius, Christi sed victa negatrix
  7. subditur imperio dominos sortita fideles.
  8. p.162
  9. Sunt qui Iudaico cognatum dogma furori
  10. instituunt media Christum ratione secuti,
  11. hoc tantum, quod verus homo est, at caelitus illum
  12. adfirmant non esse Deum; pietate fatentur,
  13. maiestate negant: morum pro laude sacratum