Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. fecit ait ‘condens hominem Deus, et dedit olli
  2. ora Dei.’ quidnam est aliud quam dicere ‘solus
  3. non erat, atque Deo Deus adsistebat agenti,’
  4. cum Dominus faceret Domini sub imagine plasma?
  5. Christus forma Patris, nos Christi forma et imago;
  6. condimur in faciem Domini bonitate paterna,
  7. venturo in nostram faciem post saecula Christo,
  8. possum multa sacris exempla excerpere libris,
  9. p.144
  10. ni refugis, quae te doceant non in Patre solo
  11. vim maiestatis positam, sed cum Patre Christum
  12. esse Deum, velut illud ait genealogus idem:
  13. a Domino Dominus flammam pluit in Sodomitas.