Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. quod Deus est, adimasque decus Patris et generis vim.
  2. ecquis in idolio recubans inter sacra mille
  3. ridiculosque deos venerans sale, caespite, ture,
  4. non putat esse deum summum et super omnia solum?
  5. quamvis Saturnis Iunonibus et Cythereis,
  6. portentisque aliis fumantes consecret aras,
  7. attamen in caelum quotiens suspexit, in uno
  8. constituit ius omne deo, cui serviat ingens
  9. virtutum ratio variis instructa ministris,
  10. quae gens tam stolida est animis, tam barbara linguis,
  11. quaeve superstitio tam sordida, quae caniformem
  12. latrantemque throno caeli praeponat Anubem?