Cathemerina
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- sunt et spiritibus saepe nocentibus
- poenarum celebres sub Styge feriae
- illa nocte, sacer qua rediit Deus
- stagnis ad superos ex Acherunticis,
- non sicut tenebras de face fulgida
- surgens Oceano Lucifer inbuit,
- sed terris Domini de cruce tristibus
- maior sole novum restituens diem.
- marcent suppliciis Tartara mitibus,
- exultatque sui carceris otio
- functorum 1 populus liber ab ignibus,
- nec fervent solito flumina sulphure.
- nos festis trahimus per pia gaudia
- noctem conciliis votaque prospera
- certatim vigili congerimus prece,
- extructoque agimus liba sacrario.
- pendent mobilibus lumina funibus,
- quae suffixa micant per laquearia,
- et de languidulis fota natatibus
- lucem perspicuo flamma iacit vitro.